La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 348


Ieroboam filius Ioas regis Israel in Samaria,
quadraginta et uno anno: 24et fecit quod ma-
lum est coram Domino. Non recessit ab
omnibus peccatis Ieroboam filii Nabat,
qui peccare fecit Israel. 25Ipse restituit ter-
minos Israel ab introitu Emath, usque ad
mare solitudinis, iuxta sermonem Domini
Dei Israel quem locutus est per servum suum
Ionam filium Amathi prophetam, qui erat
de Geth, quae est in Opher. 26Vidit enim Do-
minus afflictionem Israel amaram nimis, et
quod consumpti essent usque ad clausos car-
cere et extremos, et non esset qui auxiliare-
tur Israeli. 27Nec locutus est Dominus ut de-
leret nomen Israel de sub caelo, sed salvavit
eos in manu Ieroboam filii Ioas. 28Reliqua
autem sermonum Ieroboam, et universa quae
fecit, et fortitudo eius qua proeliatus est, et
quomodo restituit Damascum et Emath
Iudae in Israel, nonne haec scripta sunt in
Libro sermonum dierum regum Israel? 29Dormi-
vitque Ieroboam cum patribus suis regibus Is-
rael, et regnavit Zacharias filius eius pro eo.

Cap. XV

1Anno vigesimo septimo Ieroboam re-
gis Israel, regnavit Azarias filius Ama-
siae regis Iuda. 2Sedecim annorum erat cum
regnare coepisset, et quinquaginta duobus
annis regnavit in Ierusalem: nomen matris
eius Iechelia de Ierusalem. 3Fecitque quod
erat placitum coram Domino, iuxta omnia
quae fecit Amasias pater eius. 4Verumtamen
excelsa non est demolitus: adhuc populus
sacrificabat, et adolebat incensum in excel-
sis. 5Percussit autem Dominus regem, et fuit
leprosus usque in diem mortis suae, et ha-
bitabat in domo libera seorsum: Ioatham
vero filius regis gubernabat palatium, et
iudicabit populum terrae. 6Reliqua autem
sermonum Azariae, et universa quae fecit,
nonne haec scripta sunt in libro verborum
dierum regum Iuda? 7Et dormivit Azarias
cum patribus suis: sepelieruntque eum cum
maioribus suis in civitate David, et regna-
vit Ioatham filius eius pro eo. 8Anno trige-
simo octavo Azariae regis Iuda, regnavit Za-
charias filius Ieroboam super Israel in Sa-
maria sex mensibus. 9Et fecit quod malum
est coram Domino, sicut fecerant patres
eius: non recessit a peccatis Ieroboam filii
Nabat, qui peccare fecit Israel. 10Coniuravit
autem contra eum Sellum filius Iabes: per-
cussitque eum palam, et interfecit, regnavitque
pro eo. 11Reliqua autem verborum Zacha-
riae, nonne haec scripta sunt in libro sermo-
num dierum regum Israel? 12Iste est sermo
Domini quem locutus est ad Iehu, dicens:
Filii tui usque ad quartam generationem
sedebunt super thronum Israel. Factumque
est ita. 13Sellum filius Iabes regnavit trige-
simo novo anno Azariae regis Iuda: regna-
vit autem uno mense in Samaria. 14Et ascen-
dit Manahem filius Gadi de Thersa: venitque
in Samariam, et percussit Sellum filium Ia-
bes in Samaria, et interfecit eum, regnavitque
pro eo. 15Reliqua autem verborum Sellum,
et coniuratio eius, per quam tetendit insi-
dias, nonne haec scripta sunt in Libro sermonum
dierum regum Israel? 16Tunc per-
cussit Manahem Thapsam, et omnes qui
erant in ea, et terminos eius de Thersa, no-
luerant enim aperire ei: et interfecit om-
nes praegnantes eius, et scidit eas. 17Anno
trigesimo nono Azariae regis Iuda regna-
vit Manahem filius Gadi super Israel de-
cem annis in Samaria. 18Fecitque quod erat
malum coram Domino: non recessit a pec-
catis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fe-
cit Israel, cunctis diebus eius. 19Veniebat
Phul rex Assyriorum in terram, et dabat Ma-
nahem Phul mille talenta argenti, ut esset
ei in auxilium, et firmaret regnum eius.
20Indixitque Manahem argentum super Israel
cunctis potentibus et divitibus, ut daret re-
gi Assyriorum quinquaginta siclos argen-
ti per singulos: reversusque est rex Assyrio-
rum, et non est moratus in terra. 21Reliqua
autem sermonum Manahem, et universa
quae fecit, nonne haec scripta sunt in Libro
sermonum dierum regum Israel? 22Et dor-
mivit Manahem cum patribus suis: regna-
vitque Phaceia filius eius pro eo. 23Anno quin-
quagesimo Azariae regis Iuda, regnavit Pha-


pagina successiva »