
consumptionem: nunc autem tribus vici-
bus percuties eam. 20Mortuus est ergo Eli-
seus, et sepelierunt eum. Latrunculi autem
de Moab venerunt in terram in ipso anno.
21Quidam autem sepelientes hominem, vi-
derunt latrunculos, et proiecerunt cadaver
in sepulchro Elisei. Quod cum tetigisset os-
sa Elisei, revixit homo, et stetit super pedes
suos. 22Igitur Hazael rex Syriae afflixit Israel
cunctis diebus Ioachaz: 23 et misertus est Do-
minus eorum, et reversus est ad eos pro-
pter pactum suum, quod habebat cum
Abraham, et Isaac, et Iacob: et noluit di-
sperdere eos, neque proiicere penitus us-
que in praesens tempus. 24Mortuus est autem
Hazael rex Syriae, et regnavit Benadad fi-
lius eius pro eo. 25Porro Ioas filius Ioachaz
tulit urbes de manu Benadad filii Hazael,
quas tulerat de manu Ioachaz patris sui
iure proelii: tribus vicibus percussit eum
Ioas, et reddidit civitates Israel.
Cap. XIIII
1In anno secundo Ioas filii Ioachaz regis
Israel, regnavit Amasias filius Ioas regis
Iuda. 2Viginti quinque annorum erat cum
regnare coepisset: viginti autem et novem
annis regnavit in Ierusalem, nomen matris
eius Ioadan de Ierusalem. 3Et fecit rectum
coram Domino, verumtamen non ut David
pater eius. Iuxta omnia quae fecit Ioas pa-
ter suus, fecit: 4 nisi hoc tantum, quod excelsa
non abstulit: adhuc enim populus immo-
labat, et adolebat incensum in excelsis.
5Cumque obtinuisset regnum, percussit servos
suos, qui interfecerant regem patrem suum:
6 filios autem eorum qui occiderant, non oc-
cidit, iuxta quod scriptum est in libro legis
Moysi, sicut praecepit Dominus, dicens: Non
morientur patres pro filiis, neque filii morien-
tur pro patribus: sed unusquisque in pec-
cato suo morietur. 7Ipse percussit Edom in
valle Salinarum decem millia, et apprehendit
petram in proelio, vocavitque nomen eius Ie-
ctehel usque in praesentem diem. 8Tunc misit
Amasias nuncios ad Ioas filium Ioachaz, filii
Iehu regis Israel, dicens: Veni, et videamus
nos. 9Remisitque Ioas rex Israel ad Amasiam
regem Iuda, dicens: Carduus Libani misit
ad cedrum quae est in Libano, dicens: Da
filiam tuam filio meo uxorem. Transieruntque
bestiae saltus quae sunt in Libano, et concul-
caverunt carduum. 10Percutiens invaluisti
super Edom, et sublevavit te cor tuum: con-
tentus esto gloria, et sede in domo tua:
quare provocas malum, ut cadas tu et Iu-
das tecum? 11Et non acquievit Amasias:
Ascenditque Ioas rex Israel, et viderunt se, ip-
se et Amasias rex Iuda, in Bethsames oppi-
do Iudae. 12Percussusque est Iuda coram Israel,
et fugerunt unusquisque in tabernacula sua.
13Amasiam vero regem Iuda, filium Ioas filii
Ochoziae, cepit Ioas rex Israel in Bethsa-
mes, et adduxit eum in Ierusalem: et inter-
rupit murum Ierusalem, a porta Ephraim
usque ad portam anguli, quadringentis cu-
bitis. 14Tulitque omne aurum et argentum, et
universa vasa quae inventa sunt in domo
Domini et in thesauris regis, et obsides, et
reversus est in Samariam. 15Reliqua autem
verborum Ioas quae fecit, et fortitudo eius
qua pugnavit contra Amasiam regem Iu-
da, nonne haec scripta sunt in Libro sermo-
num dierum regum Israel? 16Dormivitque
Ioas cum patribus suis, et sepultus est in
Samaria cum regibus Israel: et regnavit Ie-
roboam filius eius pro eo. 17Vixit autem
Amasias filius Ioas rex Iuda, postquam
mortuus est Ioas filius Ioachaz regis Israel
quindecim annis. 18Reliqua autem ser-
monum Amasiae, nonne haec scripta sunt
in libro sermonum dierum regum Iuda?
19Factaque est contra eum coniuratio in Ie-
rusalem : at ille fugit in Lachis. Mise-
runtque post eum in Lachis, et interfece-
runt eum ibi: 20 et asportaverunt in equis,
sepultusque est in Ierusalem cum patribus
suis in civitate David. 21Tulit autem uni-
versus populus Iudae Azariam annos natum
sedecim, et constituerunt eum regem pro
patre eius Amasia. 22Ipse aedificavit Aelath,
et restituit eam Iudae, postquam dormivit
rex cum patribus suis. 23Anno quintodeci-
mo Amasiae filii Ioas regis Iuda, regnavit
pagina successiva »