La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 321


limen domus, puer mortuus est, 18et sepelie-
runt eum. Et planxit eum omnis Israel iu-
xta sermonem Domini, quem locutus est in
manu servi sui Ahiae prophetae. 19Reliqua
autem verborum Ieroboam, quomodo pu-
gnaverit, et quomodo regnaverit, ecce scri-
pta sunt in libro verborum dierum regum
Israel. 20Dies autem quibus regnavit Iero-
boam, viginti duo anni sunt: et dormivit
cum patribus suis, regnavitque Nadab filius
eius pro eo. 21Porro Roboam filius Salo-
monis regnavit in Iuda. Quadraginta et
unius anni erat Roboam cum regnare coe-
pisset: decem et septem annos regnavit in
Ierusalem civitate, quam elegit Dominus
ut poneret nomen suum ibi, ex omnibus tri-
bubus Israel. Nomen autem matris eius
Naama Ammanitis. 22Et fecit Iudas malum
coram Domino, et irritaverunt eum super
omnibus quae fecerant patres eorum in pec-
catis suis quae peccaverunt. 23Aedificaverunt
enim et ipsi sibi aras, et statuas, et lucos su-
per omnem collem excelsum, et subter om-
nem arborem frondosam: 24sed et effemi-
nati fuerunt in terra, feceruntque omnes
abominationes gentium quas attrivit Do-
minus ante faciem filiorum Israel. 25In
quinto autem anno regni Roboam, ascen-
dit Sesac rex Aegypti in Ierusalem, 26et tu-
lit thesauros domus Domini, et thesauros
regios, et universa diripuit: scuta quoque
aurea, quae fecerat Salomon: 27pro quibus
fecit rex Roboam scuta aerea, et tradidit ea
in manum ducum scutariorum, et eorum
qui excubabant ante ostium domus regis.
28Cumque ingrederetur rex in domum Do-
mini, portabant ea qui praeeundi habebant
officium: et postea reportabant ad arma-
mentarium scutariorum. 29Reliqua autem
sermonum Roboam, et omnia quae fecit, ec-
ce scripta sunt in libro sermonum dierum
regum Iuda. 30Fuitque bellum inter Roboam
et Ieroboam cunctis diebus. 31Dormivitque
Roboam cum patribus suis, et sepultus est
cum eis in civitate David: nomen autem
matris eius Naama Ammanitis: et regna-
vit Abiam filius eius pro eo.

Cap. XV

1Igitur in octavodecimo anno regni
Ieroboam filii Nabat, regnavit Abiam
super Iudam. 2Tribus annis regnavit in Ie-
rusalem: nomen matris eius Maacha filia
Abessalom. 3Ambulavitque in omnibus pec-
catis patris sui, quae fecerat ante eum: nec
erat cor eius perfectum cum Domino Deo
suo, sicut cor David patris eius. 4Sed pro-
pter David dedit ei Dominus Deus suus lu-
cernam in Ierusalem, ut suscitaret filium eius
post eum, et statueret Ierusalem: 5eo quod
fecisset David rectum in oculis Domini, et
non declinasset ab omnibus quae praecepe-
rat ei cunctis diebus vitae suae, excepto ser-
mone Uriae Hethaei. 6Attamen bellum fuit
inter Roboam et Ieroboam omni tempore
vitae eius. 7Reliqua autem sermonum Abiam,
et omnia quae fecit, nonne haec scripta sunt
in libro verborum dierum regum Iuda?
Fuitque praelium inter Abiam et inter Iero-
boam. 8Et dormivit Abiam cum patribus
suis, et sepelierunt eum in civitate David:
regnavitque Asa filius eius pro eo. 9In anno
ergo vigesimo Ieroboam regis Israel regna-
vit Asa rex Iuda, 10et quadraginta et uno an-
no regnavit in Ierusalem. Nomen matris
eius Maacha filia Abessalom. 11Et fecit Asa
rectum ante conspectum Domini, sicut Da-
vid pater eius: 12et abstulit effeminatos de
terra, purgavitque universas sordes idolorum,
quae fecerant patres eius. 13Insuper et Maa-
cham matrem suam amovit, ne esset prin-
ceps in sacris Priapi, et in luco eius, quem
consecraverat: subvertitque specum eius, et
confregit simulacrum turpissimum, et com-
bussit in torrente Cedron: 14excelsa autem
non abstulit. Verumtamen cor Asa perfe-
ctum erat cum Domino cunctis diebus suis:
15et intulit ea quae sanctificaverat pater suus,
et voverat, in domum Domini, argentum et
aurum, et vasa. 16Bellum autem erat inter
Asa, et Baasa regem Israel cunctis diebus
eorum. 17Ascendit quoque Baasa rex Israel
in Iudam, et aedificavit Rama, ut non pos-
set quispiam egredi vel ingredi de parte


pagina successiva »