La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 320


tate in qua prophetes ille senex habitabat.
26Quod cum audisset propheta ille, qui redu-
xerat eum, ait: Vir Dei est, qui inobe-
diens fuit ori Domini, et tradidit eum Domi-
nus leoni, et confregit eum, et occidit iuxta
verbum Domini quod locutus est ei. 27Di-
xitque ad filios suos: Sternite mihi asinum. Qui
cum stravissent, 28et ille abiisset, invenit ca-
daver eius proiectum in via, et asinum et leo-
nem stantes iuxta cadaver: non comedit
leo de cadavere, nec laesit asinum. 29Tulit er-
go prophetes cadaver viri Dei, et posuit il-
lud super asinum, et reversus intulit in civi-
tatem prophetae senis ut plangeret eum.
30Et posuit cadaver eius in sepulchro suo:
et planxerunt eum: Heu, heu mi frater.
31Cumque planxissent eum, dixit ad filios suos:
Cum mortuus fuero, sepelite me in sepul-
chro in quo vir Dei sepultus est: iuxta ossa
eius ponite ossa mea. 32Profecto enim ve-
niet sermo quem praedixit in sermone Do-
mini contra altare quod est in Bethel, et
contra omnia fana excelsorum, quae sunt
in urbibus Samariae. 33Post verba haec non
est reversus Ieroboam de via sua pessima,
sed e contrario fecit de novissimis populi
sacerdotes excelsorum: quicumque vole-
bat, implebat manum suam, et fiebat sacer-
dos excelsorum. 34Et propter hanc causam
peccavit domus Ieroboam, et eversa est, et
deleta de superficie terrae.

Cap. XIIII

1In tempore illo aegrotavit Abia filius Ie-
roboam. 2Dixitque Ieroboam uxori suae:
Surge, et commuta habitum, ne cognoscaris
quod sis uxor Ieroboam, et vade in Silo, ubi
est Ahias propheta, qui locutus est mihi,
quod regnaturus essem super populum hunc.
3Tolle quoque in manu tua decem panes,
et crustulam, et vas mellis, et vade ad illum:
ipse enim indicabit tibi quid eventurum sit
puero huic. 4Fecit ut dixerat, uxor Ieroboam:
et consurgens abiit in Silo, et venit in do-
mum Ahiae: at ille non poterat videre, quia
caligaverant oculi eius prae senectute. 5Di-
xit autem Dominus ad Ahiam: Ecce uxor
Ieroboam ingreditur ut consulat te super
filio suo qui aegrotat: haec et haec loqueris
ei. Cum ergo illa intraret, et dissimularet
se esse quae erat, 6audivit Ahias sonitum pe-
dum eius introeuntis per ostium, et ait:
Ingredere, uxor Ieroboam: quare aliam te
esse simulas? ego autem missus sum ad te
durus nuntius. 7Vade, et dic Ieroboam:
Haec dicit Dominus Deus Israel: Quia exal-
tavi te de medio populi, et dedi te ducem
super populum meum Israel, 8et scidi regnum
domus David, et dedi illud tibi, et non fui-
sti sicut servus meus David, qui custodivit
mandata mea, et secutus est me in toto cor-
de suo, faciens quod placitum esset in con-
spectu meo: 9sed operatus es mala super om-
nes qui fuerunt ante te, et fecisti tibi deos
alienos et conflatiles, ut me ad iracundiam
provocares, me autem proiecisti post cor-
pus tuum: 10idcirco ecce ego inducam ma-
la super domum Ieroboam, et percutiam
de Ieroboam mingentem ad parietem, et
clausum, et novissimum in Israel: et mun-
dabo reliquias domus Ieroboam, sicut mun-
dari solet fimus usque ad purum. 11Qui mor-
tui fuerint de Ieroboam in civitate, come-
dent eos canes: qui autem mortui fuerint
in agro, vorabunt eos aves caeli: quia Do-
minus locutus est. 12Tu igitur surge, et vade
in domum tuam: et in ipso introitu pedum
tuorum in urbem, morietur puer, 13et planget
eum omnis Israel, et sepeliet: iste enim solus
inferetur de Ieroboam in sepulchrum, quia
inventus est super eo sermo bonus a Domi-
no Deo Israel in domo Ieroboam. 14Consti-
tuet autem sibi Dominus regem super Israel,
qui percutiet domum Ieroboam in hac die,
et in hoc tempore: 15et percutiet Dominus
Deus Israel, sicut moveri solet arundo in
aqua: et evellet Israel de terra bona hac,
quam dedit patribus eorum, et ventilabit
eos trans flumen: quia fecerunt sibi lu-
cos, ut irritarent Dominum. 16Et tra-
det Dominus Israel propter peccata Iero-
boam, qui peccavit, et peccare fecit Israel.
17Surrexit itaque uxor Ieroboam, et abiit,
et venit in Thersa: cumque illa ingrederetur


pagina successiva »