La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 322


Asa regis Iuda. 18Tollens itaque Asa omne
argentum et aurum quod remanserat in
thesauris domus Domini, et in thesauris do-
mus regiae, et dedit illud in manus servo-
rum suorum: et misit ad Benadad filium
Tabremon filii Hezion, regem Syriae, qui
habitabat in Damasco, dicens: 19Foedus est
inter me et te, et inter patrem meum et pa-
trem tuum: ideo misi tibi munera, argen-
tum et aurum: et peto ut venias, et irritum
facias foedus quod habes cum Baasa rege
Israel, et recedat a me. 20Acquiescens Be-
nadad regi Asa, misit principes exercitus
sui in civitates Israel, et percusserunt Ahion,
et Dan, et Abeldomum Maacha, et univer-
sam Cenneroth, omnem scilicet terram
Nephthali. 21Quod cum audisset Baasa, in-
termisit aedificare Rama, et reversus est in
Thersa. 22Rex autem Asa nuntium misit
in omnem Iudam, dicens: Nemo sit excu-
satus. Et tulerunt lapides de Rama, et li-
gna eius, quibus aedificaverat Baasa, et ex-
struxit de eis rex Asa Gabaa Beniamin, et
Maspha. 23Reliqua autem omnium sermo-
num Asa, et universae fortitudines eius, et
cuncta quae fecit, et civitates quas exstruxit,
nonne haec scripta sunt in libro verborum
dierum regum Iuda? Verumtamen in tem-
pore senectutis suae doluit pedes. 24Et dor-
mivit cum patribus suis, et sepultus est cum
eis in civitate David patris sui. Regna-
vitque Iosaphat filius eius pro eo. 25Nadab
vero filius Ieroboam regnavit super Israel
anno secundo Asa regis Iuda: regnavitque
super Israel duobus annis. 26Et fecit quod
malum est in conspectu Domini, et ambu-
lavit in viis patris sui, et in peccatis eius,
quibus peccare fecit Israel. 27Insidiatus
est autem ei Baasa filius Ahiae de domo Is-
sachar, et percussit eum in Gebbethon,
quae est urbs Philisthinorum: siquidem
Nadab et omnis Israel obsidebant Gebbe-
thon. 28Interfecit ergo illum Baasa in an-
no tertio Asa regis Iuda, et regnavit pro
eo. 29Cumque regnasset, percussit omnem
domum Ieroboam: non dimisit ne unam
quidem animam de semine eius, donec de-
leret eum, iuxta verbum Domini quod lo-
cutus fuerat in manu servi sui Ahiae Siloni-
tis, 30propter peccata Ieroboam, quae pec-
caverat, et quibus peccare fecerat Israel:
et propter delictum quo irritaverat Domi-
num Deum Israel. 31Reliqua autem sermo-
num Nadab, et omnia quae operatus est,
nonne haec scripta sunt in Libro verborum
dierum regum Israel? 32Fuitque bellum inter
Asa, et Baasa regem Israel, cunctis diebus eo-
rum. 33Anno tertio Asa regis Iuda, regna-
vit Baasa filius Ahiae super omnem Israel in
Thersa, viginti quattuor annis. 34Et fecit ma-
lum coram Domino, ambulavitque in via
Ieroboam, et in peccatis eius quibus pec-
care fecit Israel.

Cap. XVI

1Factus est autem sermo Domini ad
Iehu filium Hanani contra Baasa, dicens:
2Pro eo quod exaltavi te de pulvere, et po-
sui te ducem super populum meum Israel,
tu autem ambulasti in via Ieroboam, et pec-
care fecisti populum meum Israel, ut me
irritares in peccatis eorum: 3ecce, ego de-
metam posteriora Baasa, et posteriora do-
mus eius, et faciam domum tuam sicut do-
mum Ieroboam filii Nabat. 4Qui mortuus
fuerit de Baasa in civitate, comedent eum
canes: et qui mortuus fuerit ex eo in regio-
ne, comedent eum volucres caeli. 5Reliqua
autem sermonum Baasa, et quaecumque fe-
cit, et praelia eius, nonne haec scripta sunt
in libro verborum dierum regum Israel?
6Dormivit ergo Baasa cum patribus suis,
sepultusque est in Thersa: et regnavit Ela fi-
lius eius pro eo. 7Cum autem in manu Ie-
hu filii Hanani prophetae verbum Domini
factum esset contra Baasa, et contra domum
eius, et contra omne malum quod fecerat
coram Domino, ad irritandum eum in ope-
ribus manuum suarum, ut fieret sicut do-
mus Ieroboam: ob hanc causam occidit
eum, hoc est, Iehu filium Hanani prophe-
tam. 8Anno vigesimo sexto Asa regis Iu-
da, regnavit Ela filius Baasa super Israel in
Thersa, duobus annis. 9Et rebellavit contra


pagina successiva »