La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 299


David: at ille noluit bibere, sed libavit
eam Domino, 17dicens: Propitius sit mihi
Dominus, ne faciam hoc: num sanguinem
hominum istorum qui profecti sunt, et ani-
marum periculum bibam? Noluit ergo bi-
bere. Haec fecerunt tres robustissimi. 18Abi-
sai quoque frater Ioab filius Sarviae, prin-
ceps erat de tribus: ipse est qui levavit ha-
stam suam contra trecentos, quos interfe-
cit: nominatus in tribus, 19et inter tres no-
bilior, eratque eorum princeps, sed usque
ad tres primos non pervenerat. 20Et Ba-
naias filius Ioiadae viri fortissimi, magno-
rum operum, de Cabseel. Ipse percussit
duos leones Moab, et ipse descendit, et
percussit leonem in media cisterna in die-
bus nivis. 21Ipse quoque interfecit virum
aegyptium, virum dignum spectaculo, ha-
bentem in manu hastam: itaque cum de-
scendisset ad eum in virga, vi extorsit ha-
stam de manu Aegyptii, et interfecit eum
hasta sua. 22Haec fecit Banaias filius Ioiadae.
23Et ipse nominatus inter tres robustos, qui
erant inter triginta nobiliores: verumta-
men usque ad tres non pervenerat: fecitque
eum sibi David auricularium, a secreto.
24Asael frater Ioab inter triginta, Elehanan
filius patrui eius de Bethlehem, 25Semma
de Harodi, Elica de Harodi, 26Heles de Phal-
ti, Hira filius Acces de Thecua, 27Abiezer
de Anathoth, Mobonnai de Husati, 28Sel-
mon Ahohites, Maharai Netophathites,
29Heled filius Baana, et ipse Netophathites,
Ithai filius Ribai de Gabaath filiorum Be-
niamin, 30Banaia Pharathonites, Heddai de
torrente Gaas, 31Abialbon Arbathites,
Azmaveth de Beromi, 32Eliaba de Salabo-
ni. Filii Iassen, Ionathan, 33Semma de
Orori, Aiam filius Sarar Arorites, 34Eliphe-
let filius Aasbai filii Machati, Eliam filius
Achitophel Gelonites, 35Hesrai de Carme-
lo, Pharai de Arbi, 36Igaal filius Nathan
de Soba, Bonni de Gadi, 37Selec de Am-
moni, Naharai Berothites armiger Ioab fi-
lii Sarviae, 38Ira Iethrites, Gareb et ipse Ie-
thrites, 39Urias Hethaeus: omnes triginta
septem.

Cap. XXIIII

1Et addidit furor Domini irasci contra
Israel, commovitque David in eis dicentem:
Vade, numera Israel et Iudam. 2Di-
xitque rex ad Ioab principem exercitus sui:
Perambula omnes tribus Israel a Dan us-
que Bersabee, et numerate populum, ut
sciam numerum eius. 3Dixitque Ioab regi:
Adaugeat Dominus Deus tuus ad popu-
lum tuum, quantus nunc est, iterumque cen-
tuplicet in conspectu domini mei regis:
sed quid sibi dominus meus rex vult in re
huiuscemodi? 4Obtinuit autem sermo regis
verba Ioab et principum exercitus: egres-
susque est Ioab et princeps militum a fa-
cie regis, ut numerarent populum Israel.
5Cumque pertransissent Iordanem, venerunt
in Aroer ad dexteram urbis, quae est in val-
le Gad: 6et per Iazer transierunt in Galaad,
et in terram inferiorem Hodsi, et venerunt
in Dan silvestria. Circumeuntesque iuxta Si-
donem, 7transierunt prope moenia Tyri, et
omnem terram Hevaei et Chananaei, vene-
runtque ad meridiem Iuda in Bersabee: 8et
lustrata universa terra, affuerunt post no-
vem menses et viginti dies in Ierusalem.
9Dedit ergo Ioab numerum descriptionis
populi regi, et inventa sunt de Israel octin-
genta millia virorum fortium qui educerent
gladium, et de Iuda quingenta millia pu-
gnatorum. 10Percussit autem cor David eum,
postquam numeratus est populus: et dixit
David ad Dominum: Peccavi valde in hoc
facto: sed precor, Domine, ut transferas ini-
quitatem servi tui, quia stulte egi nimis.
11Surrexit itaque David mane, et sermo
Domini factus est ad Gad prophetam et
videntem David, dicens: 12Vade, et loque-
re ad David: Haec dicit Dominus: Trium
tibi datur optio: elige unum quod volueris
ex his, ut faciam tibi. 13Cumque venisset
Gad ad David, nunciavit ei, dicens: Aut
septem annis veniet tibi fames in terra
tua: aut tribus mensibus fugies adversa-
rios tuos, et ille te persequentur: aut certe
tribus diebus erit pestilentia in terra tua.


pagina successiva »