La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 300


Nunc ergo delibera, et vide quem respon-
deam ei qui me misit sermonem. 14Di-
xit autem David ad Gad: Coarctor nimis:
sed melius est ut incidam in manus Domi-
ni (multae enim misericordiae eius sunt)
quam in manus hominum. 15Immisitque
Dominus pestilentiam in Israel, de mane
usque ad tempus constitutum, et mortui
sunt ex populo a Dan usque ad Bersabee
septuaginta millia virorum. 16Cumque ex-
tendisset manum suam angelus Domini
super Ierusalem ut disperderet eam, mi-
sertus est Dominus super afflictione, et ait
angelo percutienti populum: Sufficit:
nunc contine manum tuam. Erat autem
angelus Domini iuxta aream Areuna Iebusaei.
17Dixitque David ad Dominum cum
vidisset angelum caedentem populum: Ego
sum qui peccavi, ego inique egi: isti qui
oves sunt, quid fecerunt? vertatur, obse-
cro, manus tua contra me, et contra do-
mum patris mei. 18Venit autem Gad ad
David in die illa, et dixit ei: Ascende, et
constitue altare Domino in area Areuna
Iebusaei. 19Et ascendit David iuxta ser-
monem Gad, quem praeceperat ei Domi-
nus. 20Conspiciensque Areuna, animad-
vertit regem et servos eius transire ad se:
21et egressus adoravit regem prono vultu in
terram, et ait: Quid causae est ut veniat
dominus meus rex ad servum suum? Cui
David ait: Ut emam a te aream, et aedi-
ficem altare Domino, et cesset interfectio
quae grassatur in populo. 22Et ait Areuna
ad David: Accipiat, et offerat dominus
meus rex sicut placet ei: habes boves in
holocaustum, et plaustrum, et iuga boum
in usum lignorum. 23Omnia dedit Areu-
na rex regi: dixitque Areuna ad regem:
Dominus Deus tuus suscipiat votum tuum.
24Cui respondens rex, ait: Nequaquam
ut vis, sed emam pretio a te, et non offe-
ram Domino Deo meo holocausta gratui-
ta. Emit ergo David aream, et boves,
argenti siclis quinquaginta: 25et aedifica-
vit ibi David altare Domino, et obtulit
holocausta et pacifica: et propitiatus est
Dominus terrae, et cohibita est plaga ab
Israel.


pagina successiva »