La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 280


David Dominum: Si ascendam contra Phi-
listhaeos, et tradas eos in manus meas? Qui
respondit: Non ascendas contra eos, sed
gyra post tergum eorum, et venies ad eos
ex adverso pyrorum. 24Et cum audieris so-
nitum gradientis in cacumine pyrorum, tunc
inibis proelium: quia tunc egredietur Do-
minus ante faciem tuam, ut percutiat castra
Philisthiim. 25Fecit itaque David sicut prae-
ceperat ei Dominus, et percussit Philisthiim
de Gabaa usque dum venias Gezer.

Cap. VI

1Congregavit autem rursum David
omnes electos ex Israel, triginta millia.
2Surrexitque David, et abiit, et universus po-
pulus qui erat cum eo de viris Iuda, ut ad-
ducerent arcam Dei, super quam invocatum
est nomen Domini exercituum, sedentis in
cherubim super eam. 3Et imposuerunt ar-
cam Dei super plaustrum novum: tuleruntque
eam de domo Abinadab, qui erat in Gabaa:
Oza autem et Ahio, filii Abinadab, mina-
bant plaustrum novum. 4Cumque tulissent
eam de domo Abinadab, qui erat in Gabaa,
custodiens arcam Dei Ahio praecedebat ar-
cam. 5David autem et omnis Israel ludebant
coram Domino in omnibus lignis fabre-
factis, et citharis et lyris et tympanis et si-
stris et cymbalis. 6Postquam autem vene-
runt ad aream Nachon, extendit Oza ma-
num ad arcam Dei, et tenuit eam: quoniam
calcitrabant boves, et declinaverunt eam.
7Iratusque est indignatione Dominus contra
Ozam, et percussit eum super temeritate:
qui mortuus est ibi iuxta arcam Dei. 8Con-
tristatus est autem David, eo quod percus-
sisset Dominus Ozam, et vocatum est no-
men loci illius: Percussio Ozae, usque in diem
hanc. 9Et extimuit David Dominum in die
illa, dicens: Quomodo ingredietur ad me
arca Domini? 10Et noluit divertere ad se
arcam Domini in civitatem David: sed di-
vertit eam in domum Obededom Gethaei.
11Et habitavit arca Domini in domo Obe-
dedom Gethaei tribus mensibus: et bene-
dixit Dominus Obededom, et omnem do-
mum eius. 12Nunciatumque est regi David
quod benedixisset Dominus Obededom,
et omnia eius, propter arcam Dei. Abiit er-
go David, et adduxit arcam Dei de domo
Obededom in civitatem David cum gau-
dio: et erant cum David septem chori, et
victima vituli. 13Cumque transcendissent qui
portabant arcam Domini sex passus, imm-
olabat bovem et arietem, 14et David saltabat to-
tis viribus ante Dominum: porro David erat
accinctus ephod lineo. 15Et David et omnis
domus Israel ducebant arcam testamenti
Domini in iubilo, et in clangore buccinae.
16Cumque intrasset arca Domini in civitatem
David, Michol filia Saul, prospiciens per fe-
nestram, vidit regem David subsilientem,
atque saltantem coram Domino: et despe-
xit eum in corde suo. 17Et introduxerunt ar-
cam Domini, et imposuerunt eam in loco
suo in medio tabernaculi, quod tetenderat
ei David: et obtulit David holocausta, et
pacifica coram Domino. 18Cumque comples-
set offerens holocausta et pacifica, benedi-
xit populo in nomine Domini exercituum.
19Et partitus est universae multitudini Israel
tam viro quam mulieri singulis collyridam
panis unam, et assaturam bubulae carnis
unam, et similam frixam oleo: et abiit
omnis populus, unusquisque in domum
suam. 20Reversusque est David ut benedi-
ceret domui suae: et egressa Michol filia
Saul in occursum David, ait: Quam glo-
riosus fuit hodie rex Israel discooperiens
se ante ancillas servorum suorum, et nu-
datus est, quasi si nudetur unus de scurris.
21Dixitque David ad Michol: Ante Domi-
num, qui elegit me potius quam patrem
tuum et quam omnem domum eius, et
praecepit mihi ut essem dux super populum
Domini in Israel 22et Iudam, et vilior fiam
plus quam factus sum: et ero humilis in
oculis meis, et cum ancillis, de quibus lo-
cuta es, gloriosior apparebo. 23Igitur Mi-
chol filiae Saul non est natus filius usque
in diem mortis suae.


pagina successiva »