
Cap. VII
1Factum est autem cum sedisset rex in
domo sua, et Dominus dedisset ei re-
quiem undique ab universis inimicis suis,
2dixit ad Nathan prophetam: Videsne quod
ego habitem in domo cedrina, et arca Dei
posita sit in medio pellium? 3Dixitque Na-
than ad regem: Omne quod est in corde
tuo, vade, fac: quia Dominus tecum est.
4Factum est autem in illa nocte: et ecce
sermo Domini ad Nathan, dicens: 5Vade,
et loquere ad servum meum David: Haec
dicit Dominus: Numquid tu aedificabis
mihi domum ad habitandum? 6Neque enim
habitavi in domo ex die illa, qua eduxi fi-
lios Israel de terra Aegypti, usque in diem
hanc: sed ambulabam in tabernaculo, et
in tentorio. 7Per cuncta loca quae transivi
cum omnibus filiis Israel, numquid loquens
locutus sum ad unam de tribubus Israel, cui
praecepi ut pasceret populum meum Israel,
dicens: Quare non aedificastis mihi domum
cedrinam? 8Et nunc haec dices servo meo
David: Haec dicit Dominus exercituum:
Ego tuli te de pascuis sequentem greges,
ut esses dux super populum meum Israel: 9et
fui tecum in omnibus ubicumque ambula-
sti, et interfeci universos inimicos tuos a fa-
cie tua: fecique tibi nomen grande, iuxta no-
men magnorum qui sunt in terra. 10Et po-
nam locum populo meo Israel, et plantabo
eum, et habitabit sub eo, et non turbabitur
amplius: nec addent filii iniquitatis ut affli-
gant eum sicut prius, 11ex die qua constitui
iudices super populum meum Israel: et re-
quiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis:
praedicitque tibi Dominus quod domum faciat
tibi Dominus. 12Cumque completi fuerint dies
tui, et dormieris cum patribus tuis, suscita-
bo semen tuum post te, quod egredietur de
utero tuo, et firmabo regnum eius. 13Ipse
aedificabit domum nomini meo, et stabiliam
thronum regni eius usque in sempiternum.
14Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in
filium: qui si inique aliquid gesserit, ar-
guam eum in virga virorum, et in plagis
filiorum hominum. 15Misericordiam autem
meam non auferam ab eo, sicut abstuli a
Saul, quem amovi a facie mea. 16Et fidelis
erit domus tua, et regnum tuum usque in
aeternum ante faciem tuam, et thronus tuus
erit firmus iugiter. 17Secundum omnia verba
haec, et iuxta universam visionem istam, sic
locutus est Nathan ad David. 18Ingressus
est autem rex David, et sedit coram Domi-
no, et dixit: Quis ego sum, Domine Deus,
et quae domus mea, quia adduxisti me huc-
usque? 19Sed et hoc parum visum est in con-
spectu tuo, Domine Deus, nisi loquereris
etiam de domo servi tui in longinquum:
ista est enim lex Adam, Domine Deus.
20Quid ergo addere poterit adhuc David, ut loqua-
tur ad te? tu enim scis servum tuum, Do-
mine Deus. 21Propter verbum tuum, et secun-
dum cor tuum, fecisti omnia magnalia haec,
ita ut notum faceres servo tuo. 22Idcirco
magnificatus es, Domine Deus, quia non
est similis tui, neque est deus extra te, in
omnibus quae audivimus auribus nostris.
23Quae est autem ut populus tuus Israel gens
in terra, propter quam ivit Deus ut redi-
meret eam sibi in populum, et poneret sibi
nomen, faceretque eis magnalia et horribilia
super terram a facie populi tui, quem rede-
misti tibi ex Aegypto, gentem, et deum eius.
24Firmasti enim tibi populum tuum Israel
in populum sempiternum: et tu, Domine
Deus, factus es eis in Deum. 25Nunc ergo
Domine Deus, verbum quod locutus es su-
per servum tuum, et super domum eius,
suscita in sempiternum: et fac sicut locu-
tus es, 26ut magnificetur nomen tuum us-
que in sempiternum, atque dicatur: Do-
minus exercituum, Deus super Israel. Et
domus servi tui David erit stabilita coram
Domino, 27quia tu, Domine exercituum
Deus Israel, revelasti aurem servi tui, dicens:
Domum aedificabo tibi: propterea invenit
servus tuus cor suum ut oraret te oratio-
ne hac. 28Nunc ergo Domine Deus, tu es
Deus, et verba tua erunt vera: locutus es
enim ad servum tuum bona haec. 29Incipe
ergo, et benedic domui servi tui, ut sit in
pagina successiva »