
Metadati »
Biblia Vulgata (1592) - p. 278
ergo deduxisset David Abner, et ille isset
in pace, 22statim pueri David et Ioab vene-
runt, caesis latronibus, cum praeda magna
nimis: Abner autem non erat cum David
in Hebron, quia iam dimiserat eum, et pro-
fectus fuerat in pace. 23Et Ioab, et omnis
exercitus qui erat cum eo, postea venerunt:
nunciatum est itaque Ioab a narranti-
bus: Venit Abner filius Ner ad regem, et
dimisit eum, et abiit in pace. 24Et ingressus
est Ioab ad regem, et ait: Quid fecisti?
Ecce venit Abner ad te: quare dimisisti
eum, et abiit et recessit? 25ignoras Abner
filium Ner, quoniam ad hoc venit ad te ut
deciperet te, et sciret exitum tuum et in-
troitum tuum, et nosset omnia quae agis?
26Egressus itaque Ioab a David, misit nun-
tios post Abner, et reduxit eum a cisterna
Sira, ignorante David. 27Cumque rediisset Ab-
ner in Hebron, seorsum adduxit eum Ioab
ad medium portae ut loqueretur ei, in do-
lo: et percussit illum ibi in inguine, et mor-
tuus est in ultionem sanguinis Asael fratris
eius. 28Quod cum audisset David rem iam
gestam, ait: Mundus ego sum, et regnum
meum apud Dominum usque in sempiter-
num, a sanguine Abner filii Ner: 29et veniat
super caput Ioab, et super omnem domum
patris eius: nec deficiat de domo Ioab flu-
xum seminis sustinens, et leprosus, et tenens
fusum, et cadens gladio, et indigens pane.
30Igitur Ioab et Abisai frater eius interfe-
cerunt Abner, eo quod occidisset Asael fra-
trem eorum in Gabaon in proelio. 31Dixit
autem David ad Ioab, et ad omnem popu-
lum qui erat cum eo: Scindite vestimenta
vestra, et accingimini saccis, et plangite an-
te exequias Abner. Porro rex David seque-
batur feretrum. 32Cumque sepelissent Abner
in Hebron, levavit rex David vocem suam,
et flevit super tumulum Abner: flevit au-
tem et omnis populus. 33Plangensque rex, et
lugens Abner, ait: Nequaquam ut mori
solent ignavi, mortuus est Abner. 34Manus
tuae ligatae non sunt, et pedes tui non sunt
compedibus aggravati: sed sicut solent ca-
dere coram filiis iniquitatis, sic corruisti.
Congeminansque omnis populus flevit su-
per eum. 35Cumque venisset universa multi-
tudo cibum capere cum David, clara ad-
huc die iuravit David, dicens: Haec fa-
ciat mihi Deus, et haec addat, si ante occa-
sum solis gustavero panem vel aliud quid-
quam. 36Omnisque populus audivit, et pla-
cuerunt eis cuncta quae fecit rex in conspe-
ctu totius populi. 37Et cognovit omne vul-
gus et universus Israel in die illa, quoniam
non actum fuisset a rege ut occideretur Ab-
ner filius Ner. 38Dixit quoque rex ad ser-
vos suos: Num ignoratis quoniam prin-
ceps et maximus cecidit hodie in Israel?
39Ego autem adhuc delicatus, et unctus rex:
porro viri isti filii Sarviae duri sunt mihi:
retribuat Dominus facienti malum iuxta
malitiam suam.
Cap. IIII
1Audivit autem Isboseth filius Saul
quod cecidisset Abner in Hebron: et
dissolutae sunt manus eius, omnisque Israel
perturbatus est. 2Duo autem viri princi-
pes latronum erant filio Saul, nomen uni
Baana, et nomen alteri Rechab, filii Rem-
mon Berothitae de filiis Beniamin: siqui-
dem et Beroth reputata est in Beniamin.
3Et fugerunt Berothitae in Gethaim, fue-
runtque ibi advenae usque ad tempus illud.
4Erat autem Ionathae filio Saul filius debi-
lis pedibus: quinquennis enim fuit, quan-
do venit nuncius de Saul et Ionatha ex Iez-
rahel. Tollens itaque eum nutrix sua, fugit:
cumque festinaret ut fugeret, cecidit, et clau-
dus effectus est: habuitque vocabulum Mi-
phiboseth. 5Venientes igitur filii Remmon
Berothitae, Rechab et Baana, ingressi sunt
fervente die domum Isboseth: qui dormie-
bat super stratum suum meridie. Et ostiaria
domus purgans triticum, obdormivit. 6In-
gressi sunt autem domum latenter assumen-
tes spicas tritici, et percusserunt eum in in-
guine Rechab, et Baana frater eius, et fu-
gerunt. 7Cum autem ingressi fuissent domum,
ille dormiebat super lectum suum in con-
clavi, et percutientes interfecerunt eum:
pagina successiva »