La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 277


bati in unum cuneum, steterunt in summi-
tate tumuli unius. 26Et exclamavit Abner
ad Ioab, et ait: Num usque ad internecio-
nem tuus mucro desaeviet? an ignoras quod
periculosa sit desperatio? usquequo non
dicis populo ut omittat persequi fratres
suos? 27Et ait Ioab: Vivit Dominus, si lo-
cutus fuisses, mane recessisset populus per-
sequens fratrem suum. 28Insonuit ergo
Ioab buccina, et stetit omnis exercitus,
nec persecuti sunt ultra Israel, neque inie-
re certamen. 29Abner autem et viri eius
abierunt per campestria, tota nocte illa: et
transierunt Iordanem, et lustrata omni
Beth horon, venerunt ad castra. 30Porro
Ioab reversus, omisso Abner, congregavit
omnem populum: et defuerunt de pueris
David decem et novem viri, excepto Asae-
le. 31Servi autem David percusserunt de
Beniamin, et de viris qui erant cum Abner,
trecentos sexaginta, qui et mortui sunt.
32Tuleruntque Asael, et sepelierunt eum in
sepulchro patris sui in Bethlehem: et am-
bulaverunt tota nocte Ioab et viri qui erant
cum eo, et in ipso crepusculo pervenerunt
in Hebron.

Cap. III

1Facta est ergo longa concertatio in-
ter domum Saul et inter domum Da-
vid: David proficiscens, et semper seipso
robustior, domus autem Saul decrescens
quotidie. 2Natique sunt filii David in He-
bron: fuitque primogenitus eius Amnon, de
Achinoam Iezraelitide. 3Et post eum Che-
leab, de Abigail uxore Nabal Carmeli: por-
ro tertius Absalom, filius Maacha filiae Thol-
mai regis Gessur. 4Quartus autem Ado-
nias, filius Haggith: et quintus Saphathia,
filius Abital. 5Sextus quoque Iethraam,
de Egla uxore David: hi nati sunt David
in Hebron. 6Cum ergo esset proelium inter
domum Saul et domum David, Abner filius
Ner regebat domum Saul. 7Fuerat au-
tem Suli concubina nomine Respha, filia
Aia. Dixitque Isboseth ad Abner: 8Quare in-
gressus es ad concubinam patris mei? Qui
iratus nimis propter verba Isboseth, ait:
Numquid caput canis ego sum adversum
Iudam hodie, qui fecerim misericordiam
super domum Saul patris tui, et super fra-
tres et proximos eius, et non tradidi te in
manus David, et tu requisisti in me quod
argueres pro muliere hodie? 9Haec faciat
Deus Abner, et haec addat ei, nisi quomo-
do iuravit Dominus David, sic faciam cum
eo, 10ut transferatur regnum de domo Saul,
et elevetur thronus David super Israel et
super Iudam, a Dan usque Bersabee. 11Et
non potuit respondere ei quidquam, quia
metuebat illum. 12Misit ergo Abner nun-
tios ad David pro se dicentes: Cuius est
terra? et ut loquerentur: Fac mecum ami-
citias, et erit manus mea tecum, et redu-
cam ad te universum Israel. 13Qui ait: Opti-
me: ego faciam tecum amicitias: sed unam
rem peto a te, dicens: Non videbis faciem
meam antequam adduxeris Michol filiam
Saul: et sic venies, et videbis me. 14Misit au-
tem David nuncios ad Isboseth filium Saul,
dicens: Redde uxorem meam Michol, quam
despondi mihi centum praeputiis Phili-
sthiim. 15Misit ergo Isboseth, et tulit eam a
viro suo Phaltiel filio Lais. 16Sequebaturque
eam vir suus, plorans usque Bahurim: et
dixit ad eum Abner: Vade, et revertere.
Qui reversus est. 17Sermonem quoque in-
tulit Abner ad seniores Israel, dicens: Tam
heri quam nudiustertius quaerebatis David
ut regnaret super vos. 18Nunc ergo facite:
quoniam Dominus locutus est ad David,
dicens: In manu servi mei David salvabo
populum meum Israel de manu Philisthiim,
et omnium inimicorum eius. 19Locutus est
autem Abner etiam ad Beniamin. Et abiit
ut loqueretur ad David in Hebron omnia
quae placuerant Israeli et universo Benia-
min. 20Venitque ad David in Hebron cum
viginti viris: et fecit David Abner, et viri
eius qui venerant cum eo, convivium. 21Et
dixit Abner ad David: Surgam, ut congre-
gem ad te dominum meum regem omnem
Israel, et ineam tecum foedus, et imperes
omnibus, sicut desiderat anima tua. Cum


pagina successiva »