La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 276


bus fortiores. 24Filiae Israel, super Saul flete,
qui vestiebat vos coccino in deliciis, qui
praebebat ornamenta aurea cultui vestro.
25Quomodo ceciderunt fortes in proelio?
Ionathas in excelsis tuis occisus est? 26Do-
leo super te, frater mi Ionatha, decore ni-
mis, et amabilis super amorem mulierum.
Sicut mater unicum amat filium suum, ita
ego te diligebam. 27Quomodo ceciderunt
robusti, et perierunt arma bellica?

Cap. II

1Igitur post haec consuluit David Do-
minum, dicens: Num ascendam in u-
nam de civitatibus Iuda? Et ait Dominus
ad eum: Ascende. Dixitque David: Quo
ascendam? Et respondit ei: In Hebron.
2Ascendit ergo David, et duae uxores eius,
Achinoam Iezraelites, et Abigail uxor Na-
bal Carmeli: 3sed et viros, qui erant cum
eo, duxit David singulos cum domo sua:
et manserunt in oppidis Hebron. 4Vene-
runtque viri Iuda, et unxerunt ibi David ut
regnaret super domum Iuda. Et nunciatum
est David quod viri Iabes Galaad sepelis-
sent Saul. 5Misit ergo David nuncios ad
viros Iabes Galaad, dixitque ad eos: Benedi-
cti vos Domino, qui fecistis misericordiam
hanc cum domino vestro Saul, et sepelistis
eum. 6Et nunc retribuet vobis quidem
Dominus misericordiam et veritatem: sed
et ego reddam gratiam, eo quod fecistis
verbum istud. 7Confortentur manus ve-
strae, et estote filii fortitudinis: licet enim
mortuus sit dominus vester Saul, tamen me
unxit domus Iuda in regem sibi. 8Abner
autem filius Ner, princeps exercitus Saul,
tulit Isboseth filium Saul, et circumduxit
eum per castra, 9regemque constituit super
Galaad, et super Gessuri, et super Iezrael,
et super Ephraim, et super Beniamin, et su-
per Israel universum. 10Quadraginta anno-
rum erat Isboseth filius Saul cum regnare
coepisset super Israel, et duobus annis re-
gnavit: sola autem domus Iuda sequeba-
tur David. 11Et fuit numerus dierum quos
commoratus est David imperans in He-
bron super domum Iuda, septem annorum
et sex mensium. 12Egressusque est Abner fi-
lius Ner, et pueri Isboseth filii Saul, de ca-
stris in Gabaon. 13Porro Ioab filius Sarviae,
et pueri David, egressi sunt, et occurrerunt
eis iuxta piscinam Gabaon. Et cum in
unum convenissent, e regione sederunt: hi
ex una parte piscinae, et illi ex altera. 14Di-
xitque Abner ad Ioab: Surgant pueri, et lu-
dant coram nobis. Et respondit Ioab:
Surgant. 15Surrexerunt ergo, et transierunt
numero duodecim de Beniamin, ex parte
Isboseth filii Saul, et duodecim de pueris
David. 16Apprehensoque unusquisque capi-
te comparis sui, defixit gladium in latus
contrarii, et ceciderunt simul: vocatumque
est nomen loci illius: Ager robustorum,
in Gabaon. 17Et ortum est bellum durum
satis in die illa: fugatusque est Abner, et vi-
ri Israel a pueris David. 18Erant autem ibi
tres filii Sarviae, Ioab, et Abisai, et Asael:
porro Asael cursor velocissimus fuit, qua-
si unus de capreis quae morantur in silvis.
19Persequebatur autem Asael Abner, et non
declinavit ad dextram neque ad sinistram
omittens persequi Abner. 20Respexit ita-
que Abner post tergum suum, et ait: Tu-
ne es Asael? Qui respondit: Ego sum.
21Dixitque ei Abner: Vade ad dexteram, si-
ve ad sinistram, et apprehende unum de
adolescentibus, et tolle tibi spolia eius.
Noluit autem Asael omittere quin urge-
ret eum. 22Rursumque locutus est Abner ad
Asael: Recede, noli me sequi, ne compellar
confodere te in terram, et levare non po-
tero faciem meam ad Ioab fratrem tuum.
23Qui audire contempsit, et noluit declina-
re: percussit ergo eum Abner aversa hasta
in inguine, et transfodit, et mortuus est in
eodem loco: omnesque qui transibant per
locum illum, in quo ceciderat Asael et mor-
tuus erat, subsistebant. 24Persequentibus
autem Ioab et Abisai fugientem Abner,
sol occubuit: et venerunt usque ad Collem
aquaeductus, qui est ex adverso vallis iti-
neris deserti in Gabaon. 25Congregatique
sunt filii Beniamin ad Abner: et conglo-


pagina successiva »