
Caput Primum
1Factum est autem, post-
quam mortuus est Saul, ut
David reverteretur a caede
Amalec, et maneret in Sice-
leg duos dies. 2In die autem
tertia apparuit homo veniens de castris Saul
veste conscissa, et pulvere conspersus caput:
et ut venit ad David, cecidit super faciem
suam, et adoravit. 3Dixitque ad eum David:
Unde venis? Qui ait ad eum: De castris Is-
rael fugi. 4Et dixit ad eum David: Quod est
verbum quod factum est? indica mihi.
Qui ait: Fugit populus ex proelio, et multi
corruentes e populo mortui sunt: sed et
Saul et Ionathas filius eius interierunt. 5Di-
xitque David ad adolescentem qui nunciabat
ei: Unde scis quia mortuus est Saul, et Io-
nathas filius eius? 6Et ait adolescens qui
nunciabat ei: Casu veni in montem Gelboe,
et Saul incumbebat super hastam suam:
porro currus et equites appropinquabant
ei, 7et conversus post tergum suum, vidensque
me, vocavit. Cui cum respondissem: Ad-
sum: 8dixit mihi: Quisnam es tu? Et aio ad
eum: Amalecites ego sum. 9Et locutus
est mihi: Sta super me, et interfice me:
quoniam tenent me angustiae, et adhuc to-
ta anima mea in me est. 10Stansque super eum,
occidi illum: sciebam enim quod vivere
non poterat post ruinam: et tuli diadema
quod erat in capite eius, et armillam de bra-
chio illius, et attuli ad te dominum meum
huc. 11Apprehendens autem David, vestimen-
ta sua scidit, omnesque viri qui erant cum eo,
12et planxerunt, et fleverunt, et ieiunaverunt
usque ad vesperam super Saul, et super Io-
nathan filium eius, et super populum Do-
mini, et super domum Israel, eo quod cor-
ruissent gladio. 13Dixitque David ad iuvenem
qui nunciaverat ei: Unde es tu? Qui re-
spondit: Filius hominis advenae Amaleci-
tae ego sum. 14Et ait ad eum David: Quare
non timuisti mittere manum tuam ut oc-
cideres christum Domini? 15Vocansque Da-
vid unum de pueris suis, ait: Accedens ir-
rue in eum. Qui percussit illum, et mortuus
est. 16Et ait ad eum David: Sanguis tuus
super caput tuum: os enim tuum locutum
est adversum te, dicens: Ego interfeci chri-
stum Domini. 17Planxit autem David plan-
ctum huiuscemodi super Saul, et super Io-
nathan filium eius 18(et praecepit ut doce-
rent filios Iuda arcum, sicut scriptum est in
libro iustorum), et ait: Considera, Israel,
pro his qui mortui sunt, super excelsa tua
vulnerati. 19Inclyti Israel super montes tuos
interfecti sunt: quomodo ceciderunt for-
tes? 20Nolite annunciare in Geth, neque
annuncietis in compitis Ascalonis: ne for-
te laetentur filiae Philisthiim; ne exultent fi-
liae incircumcisorum. 21Montes Gelboe, nec
ros, nec pluvia veniant super vos, neque
sint agri primitiarum: quia ibi abiectus est
clypeus fortium: clypeus Saul, quasi non
esset unctus oleo. 22A sanguine interfecto-
rum, ab adipe fortium, sagitta Ionathae num-
quam rediit retrorsum, et gladius Saul non
est reversus inanis. 23Saul et Ionathas ama-
biles, et decori in vita sua, in morte quoque
non sunt divisi: aquilis velociores, leoni-
pagina successiva »