La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Bacchides » Biblia Vulgata (1592) - p. 245


Dominus Annam, et concepit, et peperit tres
filios, et duas filias: et magnificatus est
puer Samuel apud Dominum. 22Heli autem
erat senex valde, et audivit omnia quae fa-
ciebant filii sui universo Israeli, et quomo-
do dormiebant cum mulieribus quae obser-
vabant ad ostium tabernaculi: 23et dixit eis:
Quare facitis res huiuscemodi quas ego au-
dio, res pessimas, ab omni populo? 24Nolite,
filii mei: non enim est bona fama quam ego
audio, ut transgredi faciatis populum Do-
mini. 25Si peccaverit vir in virum, placari ei
potest Deus: si autem in Dominum pecca-
verit vir, quis orabit pro eo? Et non audie-
runt vocem patris sui: quia voluit Dominus
occidere eos. 26Puer autem Samuel proficie-
bat atque crescebat, et placebat tam Domi-
no quam hominibus. 27Venit autem vir Dei
ad Heli, et ait ad eum: Haec dicit Dominus:
Numquid non aperte revelatus sum domui
patris tui, cum essent in Aegypto in domo
Pharaonis? 28Et elegi eum ex omnibus tri-
bubus Israel mihi in sacerdotem, ut ascen-
deret ad altare meum, et adoleret mihi in-
censum, et portaret ephod coram me: et de-
di domui patris tui omnia de sacrificiis fi-
liorum Israel. 29Quare calce abiecistis victi-
mam meam, et munera mea quae praecepi ut
offerrentur in templo: et magis honorasti
filios tuos quam me, ut comederetis primi-
tias omnis sacrificii Israel populi mei? 30Pro-
pterea ait Dominus Deus Israel: Loquens
locutus sum, ut domus tua, et domus patris
tui, ministraret in conspectu meo usque in
sempiternum. Nunc autem dicit Dominus:
Absit hoc a me: sed quicumque glorificave-
rit me, glorificabo eum: qui autem contem-
nunt me, erunt ignobiles. 31Ecce dies veniunt:
et praecidam brachium tuum, et brachium
domus patris tui, ut non sit senex in domo
tua. 32Et videbis aemulum tuum in templo,
in universis prosperis Israel: et non erit se-
nex in domo tua omnibus diebus. 33Verum-
tamen non auferam penitus virum ex te ab
altari meo: sed ut deficiant oculi tui, et ta-
bescat anima tua: et pars magna domus
tuae morietur cum ad virilem aetatem vene-
rit. 34Hoc autem erit tibi signum, quod ven-
turum est duobus filiis tuis, Ophni et Phi-
nees: in die uno morientur ambo. 35Et su-
scitabo mihi sacerdotem fidelem, qui iuxta
cor meum et animam meam faciet: et aedi-
ficabo ei domum fidelem, et ambulabit co-
ram christo meo cunctis diebus. 36Futu-
rum est autem, ut quicumque remanserit
in domo tua, veniat ut oretur pro eo, et
offerat nummum argenteum, et tortam pa-
nis, dicatque: Dimitte me, obsecro, ad unam
partem sacerdotalem, ut comedam buc-
cellam panis.

Cap. III

1Puer autem Samuel ministrabat Do-
mino coram Heli, et sermo Domini erat
pretiosus in diebus illis: non erat visio ma-
nifesta. 2Factum est ergo in die quadam, Heli
iacebat in loco suo, et oculi eius caligave-
rant, nec poterat videre: 3lucerna Dei ante-
quam extingueretur, Samuel dormiebat in
templo Domini, ubi erat arca Dei. 4Et vo-
cavit Dominus Samuel. Qui respondens,
ait: Ecce ego. 5Et cucurrit ad Heli, et dixit:
Ecce ego: vocasti enim me. Qui dixit: Non
vocavi: revertere, et dormi. Et abiit, et dor-
mivit. 6Et adiecit Dominus rursum vocare
Samuelem. Consurgensque Samuel, abiit ad
Heli, et dixit: Ecce ego, quia vocasti me.
Qui respondit: Non vocavi te, fili mi: rever-
tere et dormi. 7Porro Samuel necdum scie-
bat Dominum, neque revelatus fuerat ei
sermo Domini. 8Et adiecit Dominus, et vo-
cavit adhuc Samuelem tertio. Qui consur-
gens abiit ad Heli, 9et ait: Ecce ego: quia
vocasti me. Intellexit ergo Heli quia Do-
minus vocaret puerum: et ait ad Samue-
lem: Vade, et dormi: et si deinceps vocave-
rit te, dices: Loquere, Domine, quia audit
servus tuus. Abiit ergo Samuel, et dormi-
vit in loco suo. 10Et venit Dominus, et ste-
tit: et vocavit, sicut vocaverat secundo: Sa-
muel, Samuel. Et ait Samuel: Loquere, Do-
mine, quia audit servus tuus. 11Et dixit Do-
minus ad Samuelem: Ecce ego facio ver-
bum in Israel, quod quicumque audierit,


pagina successiva »