La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Melanchton, Philipp » Biblia Vulgata (1592) - p. 244


suum. 22Et Anna non ascendit: dixit enim
viro suo: Non vadam donec ablactetur
infans, et ducam eum, ut appareat ante
conspectum Domini, et maneat ibi iugi-
ter. 23Et ait ei Elcana vir suus: Fac quod
bonum tibi videtur, et mane donec abla-
ctes eum: precorque ut impleat Dominus
verbum suum. Mansit ergo mulier, et la-
ctavit filium suum, donec amoveret eum a
lacte. 24Et adduxit eum secum, postquam
ablactaverat, in vitulis tribus, et tribus mo-
diis farinae, et amphora vini, et adduxit eum
ad domum Domini in Silo. Puer autem
erat adhuc infantulus: 25et immolaverunt
vitulum, et obtulerunt puerum Heli. 26Et
ait Anna: Obsecro mi domine, vivit ani-
ma tua, domine: ego sum illa mulier, quae
steti coram te hic orans Dominum. 27Pro
puero isto oravi, et dedit mihi Dominus
petitionem meam quam postulavi eum.
28Idcirco et ego commodavi eum Domino
cunctis diebus quibus fuerit commodatus
Domino. Et adoraverunt ibi Dominum.
Et oravit Anna, et ait:

Cap. II

1Exultavit cor meum in Domino, et
exaltatum est cornu meum in Deo
meo:dilatatum est os meum super inimi-
cos meos:quia laetata sum in salutari tuo.
2Non est sanctus, ut est Dominus: neque
enim est alius extra te, et non est fortis si-
cut Deus noster.
3Nolite multiplicare loqui sublimia glo-
riantes: recedant vetera de ore vestro: quia
Deus scientiarum, Dominus est, et ipsi prae-
parantur cogitationes.
4Arcus fortium superatus est, et infirmi
accincti sunt robore.
5Repleti prius, pro panibus se locave-
runt: et famelici saturati sunt, donec ste-
rilis peperit plurimos: et quae multos ha-
bebat filios, infirmata est.
6Dominus mortificat et vivificat, dedu-
cit ad inferos et reducit.
7Dominus pauperem facit et ditat, hu-
miliat et sublevat.
8Suscitat de pulvere egenum, et de ster-
core elevat pauperem: ut sedeat cum prin-
cipibus, et solium gloriae teneat. Domini
enim sunt cardines terrae, et posuit super
eos orbem.
9Pedes sanctorum suorum servabit, et
impii in tenebris conticescent: quia non
in fortitudine sua roborabitur vir.
10Dominum formidabunt adversarii eius:
et super ipsos in caelis tonabit: Dominus
iudicabit fines Terrae, et dabit imperium
regi suo, et sublimabit cornu Christi sui.
11Et abiit Elcana Ramatha, in domum
suam: puer autem erat minister in conspe-
ctu Domini ante faciem Heli sacerdotis.
12Porro filii Heli, filii Belial, nescientes
Dominum, 13neque officium sacerdotum ad
populum: sed quicumque immolasset vi-
ctimam, veniebat puer sacerdotis, dum co-
querentur carnes, et habebat fuscinulam
tridentem in manu sua, 14et mittebat eam
in lebetem, vel in caldariam, aut in ol-
lam, sive in cacabum: et omne, quod le-
vabat fuscinula, tollebat sacerdos sibi. Sic
faciebant universo Israeli venientium in Si-
lo. 15Etiam antequam adolerent adipem,
veniebat puer sacerdotis, et dicebat im-
molanti: Da mihi carnem, ut coquam sa-
cerdoti: non enim accipiam a te carnem
coctam, sed crudam. 16Dicebatque illi im-
molans: Incendatur primum iuxta morem
hodie adeps, et tolle tibi quantumcumque
desiderat anima tua. Qui respondens aie-
bat ei: Nequaquam: nunc enim dabis,
alioquin tollam vi. 17Erat ergo peccatum
puerorum grande nimis coram Domino:
quia retrahebant homines a sacrificio Do-
mini. 18Samuel autem ministrabat ante fa-
ciem Domini, puer accinctus ephod li-
neo. 19Et tunicam parvam faciebat ei ma-
ter sua, quam afferebat statutis diebus,
ascendens cum viro suo, ut immolaret ho-
stiam solemnem. 20Et benedixit Heli El-
canae et uxori eius: dixitque ei: Reddat ti-
bi Dominus semen de muliere hac, pro
foenore quod commodasti Domino. Et
abierunt in locum suum. 21Visitavit ergo


pagina successiva »