La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure


tinnient ambae aures eius. 12In die illa susci-
tabo adversum Heli omnia quae locutus
sum super domum eius: incipiam, et com-
plebo. 13Praedixi enim ei quod iudicaturus
essem domum eius in aeternum propter ini-
quitatem, eo quod noverat indigne agere
filios suos, et non corripuerit eos. 14Idcirco
iuravi domui Heli quod non expietur ini-
quitas domus eius victimis et muneribus
usque in aeternum. 15Dormivit autem Samuel
usque mane, aperuitque ostia domus Domi-
ni. Et Samuel timebat indicare visionem
Heli. 16Vocavit ergo Heli Samuelem, et di-
xit: Samuel fili mi? Qui respondens ait:
Praesto sum. 17Et interrogavit eum: Quis
est sermo, quem locutus est Dominus ad
te? oro te ne celaveris me: haec faciat tibi
Deus, et haec addat, si absconderis a me ser-
monem ex omnibus verbis quae dicta sunt
tibi. 18Indicavit itaque ei Samuel universos
sermones, et non abscondit ab eo. Et ille re-
spondit: Dominus est: quod bonum est in
oculis suis faciat. 19Crevit autem Samuel, et
Dominus erat cum eo, et non cecidit ex om-
nibus verbis eius in terram. 20Et cognovit
universus Israel, a Dan usque Bersabee,
quod fidelis Samuel propheta esset Domi-
ni. 21Et addidit Dominus ut appareret in Si-
lo, quoniam revelatus fuerat Dominus Sa-
mueli in Silo iuxta verbum Domini. Et
evenit sermo Samuelis universo Israeli.

Cap. IIII

1Et factum est in diebus illis, convene-
runt Philisthiim in pugnam: et egressus
est Israel obviam Philisthiim in praelium,
et castrametatus est iuxta Lapidem ad-
iutorii. Porro Philisthiim venerunt in
Aphec, 2et instruxerunt aciem contra
Israel. Inito autem certamine, terga ver-
tit Israel Philisthaeis: et caesa sunt in illo
certamine passim per agros, quasi quattuor
millia virorum. 3Et reversus est populus
ad castra: dixeruntque maiores natu de
Israel: Quare percussit nos Dominus ho-
die coram Philisthiim? afferamus ad nos
de Silo arcam foederis Domini, et veniat
in medium nostri, ut salvet nos de manu
inimicorum nostrorum. 4Misit ergo po-
pulus in Silo, et tulerunt inde arcam foe-
deris Domini exercituum sedentis super
cherubim: erantque duo filii Heli cum ar-
ca foederis Dei, Ophni et Phinees. 5Cumque
venisset arca foederis Domini in castra,
vociferatus est omnis Israel clamore gran-
di, et personuit terra. 6Et audierunt Phi-
listhiim vocem clamoris, dixeruntque:
Quaenam est haec vox clamoris magni in
castris Hebraeorum? Et cognoverunt quod
arca Domini venisset in castra. 7Timue-
runtque Philisthiim, dicentes: Venit Deus in
castra. Et ingemuerunt, dicentes: 8Vae no-
bis: non enim fuit tanta exultatio heri et
nudiustertius: vae nobis. Quis nos salvabit
de manu deorum sublimium istorum? hi
sunt dii, qui percusserunt Aegyptum omni
plaga in deserto. 9Confortamini, et estote
viri, Philisthiim, ne serviatis Hebraeis, sicut
et illi servierunt vobis: confortamini, et
bellate. 10Pugnaverunt ergo Philisthiim, et
caesus est Israel, et fugit unusquisque in ta-
bernaculum suum: et facta est plaga ma-
gna nimis, et ceciderunt de Israel trigin-
ta millia peditum. 11Et arca Dei capta est:
duo quoque filii Heli mortui sunt, Ophni
et Phinees. 12Currens autem vir de Benia-
min ex acie, venit in Silo in die illa, scissa
veste, et conspersus pulvere caput. 13Cumque
ille venisset, Heli sedebat super sellam
contra viam spectans. Erat enim cor eius
pavens pro arca Dei. Vir autem ille post-
quam ingressus est, nuntiavit urbi: et ulu-
lavit omnis civitas. 14Et audivit Heli soni-
tum clamoris, dixitque: Quis est hic soni-
tus tumultus huius? At ille festinavit, et
venit, et nuntiavit Heli. 15Heli autem erat
nonaginta et octo annorum, et oculi eius
caligaverant, et videre non poterat. 16Et
dixit ad Heli: Ego sum qui veni de prae-
lio, et ego qui de acie fugi hodie. Cui ille
ait: Quid actum est, fili mi? 17Respondens
autem ille qui nuntiabat: Fugit, inquit,
Israel coram Philisthiim, et ruina magna
facta est in populo: insuper et duo filii


pagina successiva »