La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Nomi di persona » Biblia Vulgata (1592) - p. 231


listhiim. Concussisque fortiter columnis, ceci-
dit domus super omnes principes, et ceteram
multitudinem, quae ibi erat: multoque plures
interfecit moriens, quam ante vivus occide-
rat. 31Descendentes autem fratres eius et uni-
versa cognatio tulerunt corpus eius, et se-
pelierunt inter Saraa et Esthaol in sepul-
chro patris sui Manue: iudicavitque Israel vi-
ginti annis.

Cap. XVII

1Fuit eo tempore vir quidam de monte
Ephraim nomine Michas, 2qui dixit ma-
tri suae: Mille et centum argenteos, quos sepa-
raveras tibi, et super quibus me audiente iu-
raveras, ecce ego habeo, et apud me sunt.
Cui illa respondit: Benedictus filius meus
Domino. 3Reddidit ergo eos matri suae,
quae dixerat ei: Consecravi et vovi hoc ar-
gentum Domino, ut de manu mea suscipiat fi-
lius meus, et faciat sculptile atque conflatile:
et nunc trado illud tibi. 4Reddidit igitur
eos matri suae: quae tulit ducentos argenteos,
et dedit eos argentario, ut faceret ex eis scul-
ptile atque conflatile, quod fuit in domo Mi-
chae. 5Qui aediculam quoque in ea Deo se-
paravit, et fecit ephod, et theraphim, id est,
vestem sacerdotalem, et idola: implevitque unius
filiorum suorum manum, et factus est ei sa-
cerdos. 6In diebus illis non erat rex in Israel,
sed unusquisque quod sibi rectum videbatur,
hoc faciebat. 7Fuit quoque alter adolescens
de Bethlehem Iuda, ex cognatione eius:
eratque ipse Levites, et habitabat ibi. 8Egres-
susque de civitate Bethlehem, peregrinari vo-
luit ubicumque sibi commodum reperisset.
Cumque venisset in montem Ephraim, iter fa-
ciens, et declinasset parumper in domum Mi-
chae, 9interogatus est ab eo unde venisset.
Qui respondit: Levita sum de Bethlehem
Iuda, et vado ut habitem ubi potuero, et utile
mihi esse perspexero. 10Dixitque Michas: Ma-
ne apud me, et esto mihi parens ac sacerdos:
daboque tibi per annos singulos decem argen-
teos, ac vestem duplicem, et quae ad victum
sunt necessaria. 11Acquievit, et mansit apud
hominem, fuitque illi quasi unus de filiis. 12Im-
plevitque Michas manum eius, et habuit pue-
rum sacerdotem apud se, 13Nunc scio, di-
cens, quod benefaciet mihi Deus habenti
Levitici generis sacerdotem.

Cap. XVIII

1In diebus illis non erat rex in Israel, et
tribus Dan quaerebat possessionem sibi,
ut habitaret in ea: usque ad illum enim diem
inter ceteras tribus sortem non acceperat.
2Miserunt ergo filii Dan, stirpis et familiae
suae quinque viros fortissimos de Saraa et
Esthaol, ut explorarent terram, et diligenter
inspicerent: dixeruntque eis: Ite, et conside-
rate terram. Qui cum pergentes venissent
in montem Ephraim, et intrassent domum
Michae, requieverunt ibi: 3et agnoscentes
vocem adolescentis Levitae, utentesque illius
diversorio, dixerunt ad eum: Quis te huc
adduxit? quid hic agis? quam ob causam
huc venire voluisti? 4Qui respondit eis: Haec,
et haec praestitit mihi Michas, et me merce-
de conduxit ut sim ei sacerdos. 5Rogave-
runt autem eum ut consuleret Dominum,
ut scire possent an prospero itinere perge-
rent, et res haberet effectum. 6Qui respon-
dit eis: Ite in pace: Dominus respicit viam
vestram, et iter quo pergitis. 7Euntes igitur
quinque viri venerunt Lais: videruntque po-
pulum habitantem in ea absque ullo timo-
re, iuxta consuetudinem Sidoniorum, secu-
rum et quietum, nullo ei penitus resistente,
magnarumque opum, et procul a Sidone at-
que a cunctis hominibus separatum. 8Re-
versique ad fratres suos in Saraa et Esthaol,
et quid egissent sciscitantibus responderunt:
9Surgite, ascendamus ad eos: vidimus enim
terram valde opulentam et uberem: noli-
te negligere, nolite cessare. Eamus, et pos-
sideamus eam, nullus erit labor. 10Intrabi-
mus ad securos, in regionem latissimam,
tradetque nobis Dominus locum, in quo
nullius rei est penuria eorum, quae gignun-
tur in terra. 11Profecti igitur sunt de cogna-
tione Dan, id est, de Saraa et Esthaol sex-
centi viri accincti armis bellicis, 12ascen-
dentesque manserunt in Cariathiarim Iudae:


pagina successiva »