La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 232


qui locus ex eo tempore Castrorum Dan,
nomen accepit, et est post tergum Caria-
thiarim. 13Inde transierunt in montem E-
phraim. Cumque venissent ad domum Mi-
chae, 14dixerunt quinque viri, qui prius missi
fuerant ad considerandam Terram Lais, ce-
teris fratriibus suis: Nostis quod in domi-
bus istis sit ephod, et theraphim, et sculpti-
le, atque conflatile: videte quid vobis pla-
ceat. 15Et cum paululum declinassent, ingressi
sunt domum adolescentis Levitae, qui erat
in domo Michae: salutaveruntque eum ver-
bis pacificis. 16Sexcenti autem viri ita ut
erant armati, stabant ante ostium. 17At illi,
qui ingressi fuerant domum iuvenis, scul-
ptile, et ephod, et theraphim, atque confla-
tile tollere nitebantur, et sacerdos stabat
ante ostium, sexcentis viris fortissimis haud
procul expectantibus. 18Tulerunt igitur qui
intraverant, sculptile, ephod, et idola, atque
conflatile. Quibus dixit sacerdos: Quid fa-
citis? 19Cui responderunt: Tace, et pone
digitum super os tuum: venique nobiscum,
ut habeamus te patrem, ac sacerdotem.
Quid tibi melius est, ut sis sacerdos in do-
mo unius viri, an in una tribu et familia in
Israel? 20Quod cum audisset, acquievit ser-
monibus eorum, et tulit ephod, et idola, ac
sculptile, et profectus est cum eis. 21Qui cum
pergerent, et ante se ire fecissent parvulos
ac iumenta, et omne quod erat pretiosum,
22et iam a domo Michae essent procul, viri
qui habitabant in aedibus Michae concla-
mantes secuti sunt, 23et post tergum clama-
re coeperunt. Qui cum respexissent, dixe-
runt ad Micham: Quid tibi vis? cur clamas?
24Qui respondit: Deos meos, quos mihi fe-
ci, tulistis, et sacerdotem, et omnia quae ha-
beo, et dicitis: Quid tibi est? 25Dixeruntque
ei filii Dan: Cave ne ultra loquaris ad nos,
et veniant ad te viri animo concitati, et ip-
se cum omni domo tua pereas. 26Et sic coe-
pto itinere perrexerunt. Videns autem Mi-
chas, quod fortiores se essent, reversus est
in domum suam. 27Sexcenti autem viri tu-
lerunt sacerdotem, et quae supra diximus:
veneruntque in Lais ad populum quiescen-
tem atque securum, et percusserunt eos in
ore gladii: urbemque incendio tradiderunt,
28nullo penitus ferente praesidium, eo quod
procul habitarent a Sidone, et cum nullo
hominem haberent quidquatn societatis
ac negotii. Erat autem civitas sita in regione
Rohob: quam rursum extruentes habita-
verunt in ea, 29vocato nomine civitatis Dan,
iuxta vocabulum patris sui, quem genue-
rat Israel, quae prius Lais dicebatur. 30Posue-
runtque sibi sculptile, et Ionathan filium Ger-
sam filii Moysi, ac filios eius sacerdotes in
tribu Dan, usque ad diem captivitatis suae.
31Mansitque apud eos idolum Michae omni
tempore, quo fuit domus Dei in Silo. In
diebus illis non erat rex in Israel.

Cap. XIX

1Fuit quidam vir Levites, habitans in
latere montis Ephraim, qui accepit
uxorem de Bethlehem Iuda: 2quae reliquit
eum, et reversa est in domum patris sui in
Bethlehem, mansitque apud eum quattuor
mensibus. 3Secutusque est eam vir suus, vo-
lens reconciliari ei, atque blandiri, et secum
reducere, habens in comitatu puerum et
duos asinos: quae suscepit eum, et introdu-
xit in domum patris sui. Quod cum audis-
set socer eius, eumque vidisset, occurrit ei
latus, 4et amplexatus est hominem. Man-
sitque gener in domo soceri tribus diebus,
comedens cum eo et bibens familiariter.
5Die autem quarto de nocte consurgens,
proficisci voluit. Quem tenuit socer, et ait
ad eum: Gusta prius pauxillum panis, et
conforta stomachum, et sic proficisceris.
6Sederuntque simul, ac comederunt et bi-
berunt. Dixitque pater puella ad generum
suum: Quaeso te ut hodie hic maneas, pa-
riterque laetemur. 7At ille consurgens, coe-
pit velle proficisci. Et nihilominus obnixe
eum socer tenuit, et apud se fecit manere.
8Mane autem facto, parabat Levites iter.
Cui socer rursum: Oro te, inquit, ut pau-
lulum cibi capias, et assumptis viribus, do-
nec increscat dies, postea proficiscaris.
Comederunt ergo simul. 9Surrexitque ado-


pagina successiva »