
Metadati »
Biblia Vulgata (1592) - p. 230
son: Dic mihi, obsecro, in quo sit tua maxi-
ma fortitudo, et quid sit quo ligatus erum-
pere nequeas? 7Cui respondit Sanson: Si
septem nerviceis funibus recdum siccis, et
addhuc humentib ligatus fuero, infirmus
ero ut ceteri homines. 8Attuleruntque ad eam
satrapae Philisthinorum septem funes, ut di-
xerat: quibus vinxit eum, 9latentibus apud
se insidiis, et in cubiculo sinem rei expectan-
tibus, clamavitque ad eum: Philisthiim super
te Samson. Qui rupit vincula, quo modo si
rumpat quis filum de stuppae tortum puta-
mine, cum odorem ignis acceperit: et non
est cognitum in quo esset fortitudo eius.
10Dixitque ad eum Dalila: Ecce illusisti mi-
hi, et falsum locutus es: saltem nunc indi-
ca mihi quo ligari debeas. 11Cui ille respon-
dit: Si ligatus fuero novis funibus, qui nun-
quam fuerunt in opere, infirmus ero, et alio-
rum hominum similis. 12Quibus rursum Da-
lila vinxit eum, et clamavit: Philisthiim su-
per te: Samson, in cubiculo insidiis praepa-
ratis. Qui ita rupit vincula quasi fila tela-
rum. 13Dixitque Dalila rursum ad eum: Us-
quequo decipis me, et falsum loqueris?
ostende quo vinciri debeas. Cui respondit
Samson: Si septem crines capitis mei cum
licio plexueris, et clavum his circumligatum
terrae fixeris, infirmus ero. 14Quod cum fe-
cisset Dalila, dixit ad eum: Philisthiim su-
per te Sanson. Qui consurgens de som-
no extraxit clavum cum crinibus et licio.
15Dixitque ad eum Dalila: Quo modo dicis
quod amas me, cum animus tuus non sit
mecum? Per tres vices mentitus es mihi,
et noluisti dicere in quo sit maxima forti-
tudo tua. 16Cumque molesta esset ei, et per
multos dies iugiter adhaereret, spatium ad
quietem non tribuens, defecit anima eius,
et ad mortem usque lassata est. 17Tunc ape-
riens veritatem rei, dixit ad eam: Ferrum num-
quam ascendit super caput meum, quia na-
zaraeus, id est, consecratus Deo sum de ute-
ro matris meae: si rasum fuerit caput meum,
recedet a me fortitudo mea, et deficiam,
eroque sicut ceteri homines. 18Vidensque illa
quod consessus ei esset omnem animum
suum, misit ad principes Philisthinorum ac
mandavit: Ascendite adhuc semel, quia
nunc mihi aperuit cor suum. Qui ascende-
runt assumpta pecunia, quam promiserant.
19At illa dormire eum fecit super genua sua,
et in sinu suo reclinare caput. Vocavitque
tonsorem, et rasit septem crines eius, et coe-
pit abigere eum, et a se repellere: statim
enim ab eo fortitudo discessit: 20dixitque:
Philisthiim super te Samson. Qui de som-
no consurgens, dixit in animo suo: Egre-
diar sicut ante feci, et me excutiam, nesciens
quod recessisset ab eo Dominus. 21Quem
cum apprehendissent Philisthiim, statim
eruerunt oculos eius, et duxerunt Gazam
vinctum catenis, et clausum in carcere mo-
lere fecerunt. 22Iamque capilli eius renasci
coeperant, 23et principes Philisthinorum con-
venerunt in unum ut immolarent hostias
magnificas Dagon deo suo, et epularentur,
dicentes: Tradidit Deus noster inimicum
nostrum Samson in manus nostras. 24Quod
etiam populus videns, laudabat deum suum,
eademque dicebat: Tradidit Deus noster ad-
versarium nostrum in manus nostras, qui
delevit terram nostram, et occidit pluri-
mos. 25Laetantesque per convivia, sumptis
iam epulis, praeceperunt ut vocaretur Sam-
son, et ante eos luderet. Qui adductus de
carcere ludebat ante eos, feceruntque eum
stare inter duas columnas. 26 Qui dixit pue-
ro regenti gressus suos: Dimitte me, ut tan-
gam columnas, quibus omnis imminet do-
mus, et recliner super eas, et paululum re-
quiescam. 27Domus autem erat plena viro-
rum ac mulierum, et erant ibi omnes prin-
cipes Philisthinorum, ac de tecto et solario
circiter tria millia utriusque sexus spectantes
ludentem Samson. 28At ille invocato Do-
mino ait: Domine Deus, memento mei, et
redde mihi nunc fortitudinem pristinam
Deus meus, ut ulciscar me de hostibus meis,
et pro amissione duorum luminum unam
ultionem recipiam. 29Et apprehendens am-
bas columnas, quibus innitebatur domus,
alteramque earum dextera, et alteram laeva
tenens, 30ait: Moriatur anima mea cum Phi-
pagina successiva »