La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 226


regem Amorrhaeorum, qui habitabat in He-
sebon, et dixerunt ei: Dimitte ut transeam
per terram tuam usque ad fluvium. 20Qui
ipse Israel verba despiciens, non dimisit
eum transire per terminos suos: sed infini-
ta multitudine congregata egressus est con-
tra eum in Iasa, et fortiter resistebat. 21Tra-
diditque eum Dominus in manus Israel cum
omni exercitu suo, qui percussit eum, et pos-
sedit omnem Terram Amorrhaei habitato-
ris regionis illius, 22et universos fines eius
de Arnon usque Iaboc, et de solitudine us-
que ad Iordanem. 23Dominus ergo Deus
Israel subvertit Amorrhaeum, pugnante con-
tra illum populo suo Israel, et tu nunc vis
possidere terram eius? 24Nonne ea quae pos-
sidet Chamos Deus tuus, tibi iure debentur?
Quae autem Dominus Deus noster victor
obtinuit, in nostram cedent possessionem:
25nisi forte melior es Balac filio Sephor re-
ge Moab: aut docere potes, quod iurgatus
sit contra Israel, et pugnaverit contra eum,
26quando habitavit in Hesebon, et viculis
eius, et in Aroer, et villis illius, vel in cunctis
civitatibus iuxta Iordanem, per trecentos
annos. Quare tanto tempore nihil super
hac repetitione tentastis? 27Igitur non ego
pecco in te, sed tu contra me male agis, in-
dicens mihi bella non iusta. Iudicet Domi-
nus arbiter huius diei inter Israel, et inter
filios Ammon. 28Noluitque acquiescere rex fi-
liorum Ammon verbis Iephte, quae per nun-
cios mandaverat. 29Factus est ergo super
Iephte Spiritus Domini, et circuiens Galaad,
et Manasse, Maspha quoque Galaad, et in-
de transiens ad filios Ammon, 30votum vovit
Domino, dicens: Si tradideris filios Ammon
in manus meas, 31quicumque primus fuerit
egressus de foribus domus meae, mihique oc-
currerit revertenti cum pace a filiis Ammon,
eum holocaustum offeram Domino. 32Transi-
vitque Iephre ad filios Ammon, ut pugnaret
contra eos: quos tradidit Dominus in ma-
nus eius. 33Percusitque ab Aroer usque dum
venias in Mennith, viginti civitates, et us-
que ad Abel, quae est vineis consita, plaga
magnanimis, humiliatique sunt filii Ammon
a filiis Israel. 34Revertente autem Iephte in
Maspha domum suam, occurrit ei unigenita
filia sua cum tympanis et choris, non enim
habebat alios liberos. 35Qua visa scidit ve-
stimenta sua, et ait: Heu me filia mea de-
cepisti me, et ipsa decepta es: aperui enim
os meum ad Dominum, et aliud facere non
potero. 36Cui illa respondit: Pater mi, si ape-
ruisti os tuum ad Dominum, fac mihi quod
cumque pollicitus es, concessa tibi ultione
atque victoria de hostibus tuis. 37Dixitque ad
patrem: Hoc solum mihi praesta quod de-
precor: Dimitte me ut duobus mensibus
circumeam montes, et plangam virginita-
tem meam cum sodalibus, meis. 38Cui ille
respondit: Vade. Et dimisit eam duobus
mensibus. Cumque abiisset cum sociis ac so-
dalibus suis, flebat virginitatem suam in mon-
tibus. 39Expletisque duobus mensibus, rever-
sa est ad patrem suum, et fecit ei sicut vo-
verat, quae ignorabat virum. Exinde mos
increbruit in Israel, et consuetudo servata
est: 40ut post anni circulum conveniant in
unum filiae Israel, et plangant filiam Iephte
Galaaditae diebus quattuor.

Cap. XII

1Ecce autem in Ephraim orta est sedi-
tio, nam transeuntes contra aquilonem,
dixerunt ad Iephte: Quare vadens ad pu-
gnam contra filios Ammon, vocare nos no-
luisti, ut pergeremus tecum? Igitur incen-
demus domum tuam. 2Quibus ille respon-
dit: Disceptatio erat mihi et populo meo
contra filios Ammon vehemens: vocavique
vos, ut praeberetis mihi auxilium, et facere
noluistis. 3Quod cernens posui animam
meam in manibus meis, transivique ad fi-
lios Ammon, et tradidit eos Dominus in
manus meas. Quid commerui, ut adver-
sum me consurgatis in praelium? 4Vocatis
itaque ad se cunctis viris Galaad, pugnabat
contra Ephraim: percusseruntque viri Galaad
Ephraim, quia dixerat: Fugitiuus est Galaad
de Ephraim, et habitat in medio Ephraim
et Manasse. 5Occupaveruntque Galaaditae
vada Iordanis, per quae Ephraim reversurus


pagina successiva »