La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Apparati iconografici - vignette » Biblia Vulgata (1592) - p. 227


erat. Cumque venisset ad ea de Ephraim nu-
mero, fugiens, atque dixisset: obsecro ut
me transire permittatis: dicebant ei Galaa-
ditae: Numquid Ephrathaeus es? quo dicen-
te: Non sum: 6interrogabant eum: Dic
ergo Scibboleth, quod interpretatur Spica.
Qui respondebat, Sibboleth: eadem littera
spicam exprimere non valens. Statimque ap-
prehensum iugulabant in ipso Iordanis tran-
situ. Et ceciderunt in illo tempore de Ephraim
quadragintaduo millia. 7Iudicavit itaque
Iephte Galaadites Israel sex annis: et mor-
tuus est, ac sepultus in civitate sua Galaad.
8Post hunc iudicavit Israel Abesan de Beth-
lehem: 9qui habuit triginta filios, et totidem
filias, quas emittens foras, maritis dedit, et
eiusdem numeri filiis suis accepit uxores,
introducens in domum suam. Qui septem
annis iudicavit Israel: 10mortuusque est, ac se-
pultus in Bethlhem. 11Cui successit Ahia-
lon Zabulonites: et iudicavit Israel decem
annis: mortuusque est, ac sepultus in Zabu-
lon. 13Post hunc iudicavit Israel Abdon,
filius Illel Pharathonites: 14qui habuit qua-
draginta filios, et triginta ex eis nepotes,
ascendentes super septuaginta pullos asi-
narum, et iudicavit Israel octo annis: 15mor-
tuusque est, ac sepultus in Pharathon terrae
Ephram, in monte Amalec.

Cap. XIII

1Rursumque filii Israel fecerunt malum
in conspectu Domini: qui tradidit eos
in manus Philisthinorum quadraginta an-
nis. 2Erat autem quidam vir de Saraa, et
de stirpe Dan, nomine Manue, habens uxo-
rem sterilem. 3Cui apparuit Angelus Domi-
ni, et dixit ad eam: Sterilis es et absque liberis:
sed concipies et paries filium: 4cave ergo ne
bibas vinum ac siceram, nec immundum
quidquam comedas: 5quia concipies, et pa-
ries filium, cuius non tanget caput novacu-
la: erit enim nazaraeus Dei ab infantia sua,
et ex matris utero, et ipse incipiet liberare
Israel de manu Philisthinorum. 6Quae cum
venisset ad maritum suum, dixit ei: Vir Dei
venit ad me, habens vultum angelicum,
terribilis nimis. Quem cum interrogassem,
quis esset, et unde venisset, et quo nomine
vocaretur, noluit mihi dicere: 7sed hoc re-
spondit: Ecce concipies et paries filium: ca-
ve ne vinum bibas, nec siceram, et ne ali-
quo vescaris immundo: erit enim puer na-
zaraeus Dei ab infantia sua, ex utero matris
suae usque ad diem mortis suae. 8Oravit ita-
que Manue Dominum, et ait: Obsecro Do-
mine, ut vir Dei, quem misisti, veniat iterum
et doceat nos quid debeamus facere de
puero qui nasciturus est: 9Exaudivitque Do-
minus deprecantem Manue, et apparuit rur-
sum Angelus Dei uxori eius sedenti in agro.
Manue autem maritus eius non erat cum
ea. Quae cum vidisset Angelum, 10festina-
vit, et cucurrit ad virum suum: nunciavitque
ei, dicens: Ecce apparuit mihi vir, quem
ante videram. 11Qui surrexit, et secutus est
uxorem suam: veniensque ad virum, dixit ei:
Tu es qui locutus es mulieri? Et ille re-
spondit: Ego sum. 12Cui Manue: Quando,
inquit, sermo tuus fuerit expletus, quid vis
ut faciat puer? aut a quo se observare de-
bebit? 13Dixitque Angelus Domini ad Ma-
nue: Ab omnibus, qua locutus sum uxori
tuae, abstineat se: 14et quidquid ex vinea na-
scitur, non comedat: vinum et siceram non
bibat, nullo vescatur immundo: et quod
ei praecepi, impleat atque custodiat. 15Di-
xitque Manue ad Angelum Domini: Obse-
cro te ut acquiescas precibus meis, et fa-
ciamus tibi hoedum de capris. 16Cui re-
spondit Angelus: Si me cogis, non come-
dam panes tuos: si autem vis holocaustum
facere, offer illud Domino. Et nesciebat
Manue quod Angelus Domini esset. 17Di-
xitque ad eum: Quod est tibi nomen, ut, si
sermo tuus fuerit expletus, honoremus te?
18Cui ille respondit: Cur quaeris nomen
meum, quod est mirabile? 19Tulit itaque
Manue hoedum de capris, et libamenta, et
posuit super petram, offerens Domino, qui
facit mirabilia: ipse autem et uxor eius in-
tuebantur. 20Cumque ascenderet flamma al-
taris in caelum, Angelus Domini pariter in
flamma ascendit. Quod cum vidissent Ma-


pagina successiva »