
coluerunt eum. 7Contra quos Dominus ira-
tus, tradidit eos in manus Philisthiim et fi-
liorum Ammon. 8Afflictique sunt, et vehe-
menter oppressi per annos decem et octo,
omnes qui habitabant trans Iordanem in
Terra Amorrhaei, qui est in Galaad: 9in tan-
tum, ut filii Ammon, Iordane transmisso, va-
starent Iudam et Beniamin et Ephraim: af-
flictusque est Israel nimis. 10Et clamantes ad
Dominum, dixerunt: Peccavimus tibi, quia
dereliquimus Dominum Deum nostrum,
et servivimus Baalim. 11Quibus locutus est
Dominus: Numquid non Aegyptii et Amor-
rhaei, filiique Ammon et Philisthiim, Sidonii
quoque et Amalec et Chanaan oppresse-
runt vos, et clamastis ad me, et erui vos de
manu eorum? 13Et tamen reliquistis me, et
coluistis deos alienos: idcirco non addam
ut ultra vos liberem: 14ite, et invocate deos
quos elegistis: ipsi vos liberent in tempore
angustiae. 15Dixeruntque filii Israel ad Domi-
num: Peccavimus, redde tu nobis quidquid
tibi placet: tantum nunc libera nos. 16Quae
dicentes, omnia de finibus suis alienorum
deorum idola proiecerunt, et servierunt
Domino Deo: qui doluit super miseriis eo-
rum. 17Itaque filii Ammon conclamantes
in Galaad fixere tentoria: contra quos con-
gregati filii Israel, in Maspha castrametati
sunt. 18Dixeruntque principes Galaad singu-
li ad proximos suos: Qui primus ex nobis
contra filios Ammon coeperit dimicare,
erit dux populi Galaad.
Cap. XI
1Fuit illo tempore Iephte Galaadites
vir fortissimus atque pugnator, filius
mulieris meretricis, qui natus est de Galaad.
2Habuit autem Galaad uxorem, de qua su-
scepit filios: qui postquam creverant, eie-
cerunt Iephte, dicentes: Heres in domo
patris nostri esse non poteris, quia de altera
matre natus es. 3Quos ille fugiens atque
devitans, habitavit in Terra Tob: congre-
gatique sunt ad eum viri inopes, et latroci-
nantes, et quasi principem sequebantur. 4In
illis diebus pugnabant filii Ammon contra
Israel. 5Quibus acriter instantibus perrexe-
runt maiores natu de Galaad, ut tollerent in
auxilium sui Iephte de Terra Tob: 6dixeruntque
ad eum: Veni et esto princeps noster, et pu-
gna contra filios Ammon. 7Quibus ille re-
spondit: Nonne vos estis, qui odistis me, et
eiecistis de domo patris mei, et nunc veni
stis ad me necessitate compulsi? 8Dixeruntque
principes Galaad ad Iephte: Ob hanc igitur
causam nunc ad te venimus, ut proficiscaris
nobiscum, et pugnes contra filios Ammon,
sisque dux omnium qui habitant in Ga-
laad. 9Iephte quoque dixit eis: Si vere ve-
nistis ad me, ut pugnem pro vobis contra
filios Ammon, tradideritque eos Dominus in
manus meas, ego ero vester princeps? 10Qui
responderunt ei: Dominus, qui haec audit,
ipse mediator ac testis est quod, nostra pro-
missa faciemus. 11Abiit itaque Iephte cum
principibus Galaad, fecitque eum omnis po-
pulus principem sui. Locutusque est Iephte
omnes sermones suos coram Domino in
Masphat. 12Et misit nuncios ad regem filio-
rum Ammon, qui ex persona sua dicerent:
Quid mihi et tibi est, quia venisti contra
me, ut vastares terram meam? 13Quibus ille
respondit: Quia tulit Israel terram meam,
quando ascendit de Aegypto a finibus Ar-
non usque Iaboc atque Iordanem: nunc er-
go cum pace redde mihi eam. 14Per quos rur-
sum mandavit Iephte, et imperavit eis ut di-
cerent regi Ammon: 15Haec dicit Iephte: Non
tulit Israel Terram Moab, nec Terram filio-
rum Ammon: 16sed quando de Aegypto con-
scenderunt, ambulavit per solitudinem us-
que ad Mare (M">rubrum, et venit in Cades. 17Mi-
sitque nuncios ad regem Edom, dicens: Di-
mitte me ut transeam per terram tuam. Qui
noluit acquiescere precibus eius. Misit quo-
que ad regem Moab, qui et ipse transitum
praebere contemsit. Mansit itaque in Ca-
des, 18et circuivit ex latere Terram Edom, et
Terram Moab: venitque contra Orientalem
plagam Terrae Moab, et castrametatus est
trans Arnon: nec voluit intrare terminos
Moab: Arnon quippe confinium est Terrae
Moab. 19Misit itaque Israel nuncios ad Sehon
pagina successiva »