La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 204


Vallis Raphaim contra Aquilonem. 9Pertran-
sitque a vertice montis usque ad fontem aquae
Nephoa: et pervenit usque ad vicos montis
Ephron: inclinaturque in Baala, quae est Ca-
riathiarim, id est, urbs silvarum. 10Et circuit
de Baala contra Occidentem, usque ad mon-
tem Seir: transitque iuxta latus montis Iarim
ad Aquilonem in Cheslon: et descendit in
Bethsames, transitque in Thamna. 11Et perve-
nit contra Aquilonem partis Accaron ex
latere: inclinaturque Sechrona, et transit mon-
tem Baala: pervenitque in Iebneel, et magni
maris contra occidentem sine concluditur.
12Hi sunt termini filiorum Iuda per circuitum
in cognationibus suis. 13Caleb vero filio Ie-
phone dedit partem in medio filiorum Iu-
da, sicut praeceperat ei Dominus: Cariath
Arbe patris Enac, ipsa est Hebron. 14Dele-
vitque ex ea Caleb tres filios Enac, Sefai et
Ahiman et Tholmai de stirpe Enac. 15Atque
inde conscendens venit ad habitatores Da-
bir, quae prius vocabatur Cariath Sepher, id
est, civitas litterarum. 16Dixitque Caleb: Qui
percusserit Cariath Sepher, et ceperit eam,
dabo ei Axam filiam meam uxorem. 17Ce-
pitque eam Othoniel filius Cenez frater Ca-
leb iunior: deditque ei Axam filiam suam
uxorem. 18Quae cum pergerent simul, suasa
est a viro suo ut peteret a patre suo agrum,
suspiravitque ut sedebat in asino. Cui Caleb:
Quid habes, inquit? 19At illa respondit: Da
mihi benedictionem: Terram australem et
arentem dedisti mihi, iunge et irriguam.
Dedit itaque ei Caleb irriguum superius et
inferius. 20Haec est possessio tribus filiorum
Iuda per cognationes suas. 21Erantque civita-
tes ab extremis partibus filiorum Iuda iu-
xta terminos Edom a Meridie: Cabseel et
Eder et Iagur, 22et Cina et Dimona et Ada-
da, 23et Cades, et Asor, et Iethnam, 24Ziph et
Telem et Baloth, 25Asor nova et Carioth,
Hesron, haec est Asor. 26Amam, Sama, et Mo-
lada, 27et Asegadda et Hassemom et Bethphe-
let, 28et Hasersual et Bersabee et Baziothia
29et Baala et Iim et Esem, 30et Eltholad et Ce-
sil et Harma, 31et Siceleg et Medemena et Sen-
senna, 32Lebaoth et Selim et Aen et Remon.
omnes civitates vigintinovem, et villa ea-
rum. 33In campestribus vero: Estaol et Sarea
et Asena, 34et Zanoe et Aengannim et Taphua
et Enaim, 35et Ierimoth et Adullam, Socho
et Azeca, 36et Saraim et Adithaim et Gedera
et Gederothaim: urbes quattuordecim, et
villae earum. 37Sanan et Hadassa et Magdal-
gad, 38Delean et Masepha et Iecthel, 39La-
chis et Bascath et Eglon, 40Chebbon et Le-
heman et Cethlis 41et Gideroth et Bethda-
gon et Naama et Maceda: civitates sede-
cim, et villae earum. 42Labana et Ether et Asan,
43Iephtha et Esna et Nesib, 44et Ceila et Ach-
zib et Maresa: civitates novem, et villae ea-
rum. 45Accaron cum vicis et villulis suis.
46Ab Accaron usque ad mare: omnia quae
vergunt ad Azotum et viculos eius. 47Azotus
cum vicis et villulis suis. Gaza cum vicis et
villulis suis, usque ad torrentem Aegypti, et
mare magnum terminus eius. 48Et in mon-
te: Samir et Iether et Socoth 49et Danna et
Cariathsenna, haec est Dabir: 50Anab et Iste-
mo et Anim, 51Gosen et Olon et Gilo: civi-
tates undecim et villae earum: Arab et Ru-
ma et Esaan, 53et Ianum et Beththaphua et
Apheca, 54Athmatha et Cariatharbe, haec est
Hebron, et Sior: civitates novem, et villae
earum. 55Maon et Carmel et Ziph et Iota,
56Iezrael et Iucadam et Zanoe, 57Accain, Ga-
baa et Thamna: civitates decem, et villae
earum. 58Halhul, et Bessur, et Gedor, 59Ma-
reth, et Bethanoth, et Eltecon: civitates sex
et villa earum. 60Cariathbaal, haec est Caria-
thiarim urbs silvarum, et Arebba: civitates
duae, et villae earum. 61In deserto Betharaba,
Meddin, et Sachacha 62et Nebsan, et civitas
salis, et Engaddi: civitates sex, et villae ea-
rum. 63Iebusaeum autem habitatorem Ieru-
salem non potuerunt filii Iuda delere: ha-
bitavitque Iebusaeus cum filiis Iuda in Ieru-
salem usque in praesentem diem.

Cap. XVI

1Cecidit quoque sors filiorum Ioseph
ab Iordane contra Iericho et aquas eius,
ab Oriente: solitudo quae ascendit de Iericho
ad montem Bethel: et egreditur de Bethel


pagina successiva »