
Luza: transitque terminum Archi, Atharoth.
3Et descendit ad Occidentem iuxta terminum
Iephleti, usque ad terminos Beth horon in-
ferioris, et Gazer: finiunturque regiones eius
mari magno: 4possederuntque filii Ioseph
Manasses et Ephraim. 5Et factus est termi-
nus filiorum Ephraim per cognationes suas:
et possessio eorum contra Orientem Ataroth
addar usque Beth horon superiorem. 6Egre-
diunturque confinia in mare: Machmethath
vero Aquilonem respicit, et circuit terminos
contra Orientem in Thanathselo: et pertran-
sit ab Oriente Ianoe. 7Descenditque de Ianoe
in Ataroth et Naaratha: et pervenit in Ieri-
cho, egrediturque ad Iordanem. 8De Taphua
pertransit contra mare in Vallem arundineti,
suntque egressus eius in mare falsissimum. Haec
est possessio tribus filiorum Ephraim per
familias suas. 9Urbesque separatae sunt filiis
Ephraim in medio possessionis filiorum Ma-
nasse, et villae earum. 10Et non interfecerunt
filii Ephraim Chananaeum, qui habitabat
in Gazer: habitavitque Chananaeus in medio
Ephraim usque in diem hanc tributarius.
Cap. XVII
1Cecidit autem sors tribui Manasse:
(ipse enim est primogenitus Ioseph)
Machir primogenito Manasse patri Galaad,
qui fuit pugnator, habuitque possessionem
Galaad et Basan: 2et reliquis filiorum Manas-
se iuxta familias suas, filiis Abiezer, et filiis
Helec, et filiis Efriel, et filiis Sechem, et filiis
Hepher, et filiis Semida. Isti sunt filii Manas-
se filii Ioseph, mares, per cognationes suas.
3Salphaad vero filio Hepher Galaad fi-
lii Machir filii Manasse non erant filii, sed
solaee filiae: quarum ista sunt nomina, Maala
et Noa et Hegla et Melcha et Thersa. 4Ve-
neruntque in conspectu Eleazari sacerdotis,
et Iosue filii Nun, et principum dicentes:
Dominus praecepit per manum Moysi, ut
daretur nobis possessio in medio fratrum
nostrorum. Deditque eis iuxta imperium Do-
mini possessionem in medio fratrum patris
earum. 5Et ceciderunt funiculi Manasse, de-
cem, absque Terra Galaad et Basan trans
Iordanem. 6Filiae enim Manasse possederunt
hereditatem in medio filiorum eius. Terra
autem Galaad cecidit in sortem filiorum
Manasse qui reliqui erant. 7Fuitque terminus
Manasse ab Aser, Machmethath quae respi-
cit Sichem: et egreditur ad dextram iuxta
habitatores Fontis Taphuae. 8Etenim in sor-
te Manasse ceciderat Terra Taphuae, quae
est iuxta terminos Manasse filiorum Ephraim.
9Descenditque terminus Vallis arundineti in
meridiem torrentis civitatum Ephraim, quae
in medio sunt urbium Manasse: terminus Ma-
nasse ab Aquilone torrentis, et exitus eius
pergit ad mare: 10ita ut possessio Ephraim sit
ab Austro, et ab Aquilone Manasse, et utram-
que claudat mare, et coniungantur sibi in
tribu Aser ab Aquilone, et in tribu Issachar
ab Oriente. 11Fuitque hereditas Manasse in
Issachar et in Aser, Bethsan et viculi eius, et
Ieblaam cum viculis suis, et habitatores Dor
cum oppidis suis, habitatores quoque En-
dor cum viculis suis: similiterque habitato-
res Thenac cum viculis fuis,ethabitatores.
Mageddo cum viculis suis, et tertia pars ur-
bis Nopheth. 12Nec potuerunt filii Manasse
has civitates subvertere, sed coepit Chana-
naeus habitare in terra sua. 13Postquam autem
convaluerunt filii Israel, subiecerunt Cha-
nanaeos, et fecerunt sibi tributarios, nec in-
terfecerunt eos. 14Locutique sunt filii Ioseph
ad Iosue, et dixerunt: Quare dedisti mihi
possessionem sortis et funiculi unius, cum sim
tantae multitudinis, et benedixerit mihi Do-
minus? 15Ad quos Iosue ait: Si populus mul-
tus es, ascende in silvam, et succide tibi spa-
tia in Terra Pherezaei et Raphaim: quia an-
gusta est tibi possessio montis Ephraim.
16Cui responderunt filii Ioseph: Non pote-
rimus ad montana conscendere, cum ferreis
curribus utantur Chananaei, qui habitant
in terra campestri, in qua sitae sunt Bethsan
cum viculis suis, et Iezrael mediam possidens
vallem. 17Dixitque Iosue ad domum Ioseph,
Ephraim et Manasse: Populus multus es, et
magnae fortitudinis, non habebis sortem
unam, 18sed transibis ad montem, et succides
tibi, atque purgabis ad habitandum spatia:
pagina successiva »