
Machir, filii Manasse dimidiae parti filiorum
Machir iuxta cognationes suas. 32Hanc pos-
sessionem divisit Moyses in campestribus Moab
trans Iordanem contra Iericho ad Orientalem
plagam. 33Tibui autem Levi non dedit pos-
sessionem: quoniam in Dominus Deus Israel
ipse est possessio eius, ut locutus est illi.
Cap. XIIII
1Hoc est, quod possederunt filii Israel
in Terra Chanaan, quam dederunt eis
Eleazar sacerdos, et Iosue filius Nun, et prin-
cipes familiarum per tribus Israel: 2sorte
omnia dividentes, sicut praeceperat Domi-
nus in manu Moysi, novem tribubus, et di-
midiae tribui. 3Duabus enim tribubus, et di-
midiae dederat Moyses trans Iordanem pos-
sessionem: absque Levitis, qui nihil terrae
acceperunt inter fratres suos: 4sed in eorum
successerunt locum filii Ioseph in duas di-
visi tribus, Manasse et Ephraim: nec acce-
perunt Levitae aliam in Terra partem, nisi
urbes ad habitandum, et suburbana earum
ad alenda iumenta et pecora sua. 5Sicut
praeceperat Dominus Moysi, ita fecerunt fi-
lii Israel, et diviserunt Terram. 6Accesse-
runt itaque filii Iuda, ad Iosue in Galgala,
locutusque est ad eum Caleb filius Iephone
Cenezaeus: Nosti quid locutus sit Dominus
ad Moysen hominem Dei de me et te in
Cadesbarne. 7Quadraginta annorum eram
quando misit me Moyses famulus Domini
de Cadesbarne, ut considerarem Terram
nunciavique ei quod mihi verum videbatur.
8Fratres autem mei, qui ascenderant me-
cum, dissolverunt cor populi: et nihilominus
ego secutus sum Dominum Deum meum.
9Iuravitque Moyses in die illo, dicens: Terra,
quam calcavit pes tuus, erit possessio tua,
et filiorum tuorum in aeternum: quia secu-
tus es Dominum Deum meum. 10Concessit
ergo Dominus vitam mihi, sicut pollicitus
est usque in praesentem diem. Quadraginta
quinque anni sunt, ex quo locutus est
Dominus verbum istud ad Moysen, quando
ambulabat Israel per solitudinem: hodie
octoginta quinque annorum sum 11sic valens,
ut eo valebam tempore quando ad explo-
randum missus sum: illius in me temporis
fortitudo usque hodie perseverat, tam ad
bellandum quam ad gradiendum. 12Da er-
go mihi montem istum, quem pollicitus est
Dominus, te quoque audiente, in quo Ena-
cim sunt, et urbes magnae atque munitae: si
forte sit Dominus mecum, et potuero dele-
re eos: sicut promisit mihi. 13Benedixitque ei
Iosue: et tradidit ei Hebron in possessionem
14atque ex eo fuit Hebron Caleb filio Ie-
phone Cenezaeo usque in praesentem diem:
quia secutus est Dominum Deum Israel.
15Nomen Hebron ante vocabatur Cariath
Arbe: Adam maximus ibi inter Enacim
situs est: et Terra cessavit a praeliis.
Cap. XV
1Igitur sors filiorum Iudae per cogna-
tiones suas ista fuit: A termino Edom,
desertum Sin contra Meridiem, et usque ad
extremam partem australis plagae. 2Initium
eius a summitate maris falsissimi, et a lin-
gua eius, quae respicit Meridiem. Egredi-
turque contra Ascensum Scorpionis, et per-
transit in Sina: ascenditque in Cadesbarne, et
pervenit in Esron, ascendens ad Addar, et
circuiens Carcaa, 4atque inde pertransiens
in Asemona, et perveniens ad Torrentem
Aegypti: eruntque termini eius mare magnum
hic erit finis meridianae plagae. 5Ab Oriente
vero erit initium, mare falsissimum usque
ad extrema Iordanis: et ea quae respiciunt
ad Aquilonem a lingua maris usque ad eum-
dem Iordanis fluvium. 6Ascenditque terminus
in Beth hagla, et transit ab Aquilone in Beth
Araba: ascenderis ad lapidem Boen filii Ru-
ben. 7Et tendens usque ad terminos Debera
de Valle Achor, contra Aquilonem respi-
ciens Galgala, qua est ex adverso Ascensio-
nis Adommim, ab australi parte torrentis:
transitque aquas, quae vocantur Fons solis: et
erunt exitus eius ad Fontem rogel. 8Ascenditque
per convallem filii Ennom ex latere Iebu-
saei ad Meridiem, haec est Ierusalem: et inde
se erigens ad verticem montis, qui est con-
tra Geennom ad Occidentem in summitate
pagina successiva »