
18rex Aphec unus, rex Saron unus, 19rex Ma-
don unus, rex Asor or unus, 20rex Semeron unus,
rex Achsaph unus, 21rex Thenac unus, rex
Mageddo unus, 22rex Cades unus, rex Iacha-
nan Carmeli unus, 23rex Dor, et provinciae
Dor unus, rex Gentium Galgal unus, 24rex
Thersa unus: omnes reges triginta unus.
Cap. XIII
1Iosue senex, provectaeque aetatis erat, et
dixit Dominus ad eum: Senuisti, et lon-
gaeuus es, terraque latissima derelicta est, quae
necdum sorte divisa est: 2omnis videlicet
Galilaea, Philsthiim, et universa Gessuri. 3A
fluvio turbido, qui irrigat Aegyptum, usque
ad terminos Accaron contra Aquilonem:
Terra Chanaan, quae in quinque regulos
Philisthiim dividitur, Gazaeos, et Azotios,
Ascalonitas, Gethaeos, et Accaronitas. 4Ad
meridiem vero sunt Hevaei, omnis Terra Cha-
naan, et Maara Sidoniorum usque Apheca
et terminos Amorrhaei, 5eiusque confinia. Li-
bani quoque regio contra Orientem a Baal-
gad sub monte Hermon, donec ingrediaris
Emath. 6Omnium qui habitant in monte
a Libano usque ad Aquas Maserephoth,
universique Sidonii. Ego sum qui delebo eos
a facie filiorum Israel. Veniat ergo in par-
tem hereditaris Israel, sicut praecepi tibi. 7Et
nunc divide terram in possessionem novem
tribubus, et dimidiae tribui Manasse, 8cum qua
Ruben et Gad pssederunt terram, quam
tradidit eis Moyses famulus Domini trans
fluenta Iordanis, ad orientalem plagam.
9Ab Aroer, quae sita est in ripa torrentis Ar-
non, et in vallis medio, universaque campe-
stria Medaba, usque Dibon. 10Et cunctas ci-
vitates Sehon, regis Amorrhaei, qui regnavit
in Hesebon usque ad terminos filiorum Am-
mon. 11Et Galaad, ac terminum Gessuri et
Machati, et omnem montem Hermon, et
universam Basan, usque ad Salecha, 12omne
regnum Og in Basan, regnavit in Asta-
roth et Edrai, ipse fuit de reliquiis Raphaim:
percussitque eos Moyses, atque delevit. 13No-
lueruntque disperdere filii Israel Gessuri et Ma-
chati: et habitaverunt in medio Israel usque
in praesentem diem. 14Tribui autem Levi non
dedit possessionem: sed sacrificia et victimae
Domini Dei Israel, ipsa est eius hereditas, si-
cut locutus est illi: 15Dedit ergo Moyses pos-
sessionem tribui filiorum Ruben iuxta co-
gnationes suas. 16Fuitque terminus eorum ab
Aroer, quaesita est in ripa torrentis Arnon,
et in valle eiusdem torrentis media: univer-
sam planiciem, quae ducit Medaba, 17et He-
sebon, cunctosque viculos earum, qui sunt in
campestribus: Dibon quoque, et Bamoth-
baal, et oppidum Baalmaon, 18et Iassa, et Ce-
dimoth, et Mephaath, 19et Cariathaim, et Sa-
bama, et Sarathasar in monte convallis
20Bethphogor et Asedoth, Phasga et Bethie-
simoth, 21et omnes urbes campestres, univer-
saque regna Sehon regis Amorrhaei, qui re-
gnavit in Hesebon, quem percussit Moyses cum
principibus Madian: Hevaeum, et Recem, et
Sur, et Hur, et Rebe duces Sehon habitato-
res Terrae. 22Et Balaam filium Beor ariolum
occiderunt filii Israel gladio cum ceteris in-
terfectis. 23Factusque est terminus filiorum
Ruben Iordanis fluvius. Haec est possessio
Rubenitarum per cognationes suas urbium
et viculorum. 24Deditque Moyses tribui Gad et
filiis eius per cognationes suas possessionem,
cuius haec divisio est. 25Terminus Iaser, et om-
nes civitates Galaad, et dimidiam partem
terrae filiorum Ammon, usque ad Aroer, quae
est contra Rabba. 26Et ab Hesebon usque Ra-
moth, Masphe et Betonim: et a Manaim
usque ad terminos Dabir. 27In valle quoque
Betharan, et Bethnemra, et Socoth, et Sa-
phon reliquam partem regni Sehon regis
Hesebon: huius quoque finis, Iordanis est
usque ad extremam partem maris Cenereth
trans Iordanem ad orientalem plagam. 28Haec
est possessio filiorum Gad per familias suas,
civitates, et villae earum. 29Dedit et dimidiae
tribui Manasse, filiisque eius iuxta cognatio-
nes suas possessionem, 30cuius hoc princi-
pium est: a Manaim universam Basan, et
cuncta regna Og regis Basan, omnesque vi-
cos Iair, qui sunt in Basan, sexaginta oppi-
da. 31Et dimidiam partem Galaad, et Asta-
roth, et Edrai urbes regni Og in Basan: filiis
pagina successiva »