
vit, currusque combussit. 10Reversusque statim
cepit Asor: et regem eius percussit gladio.
Asor enim antiquitus inter omnia regna
haec principatum tenebat. 11Percussitque om-
nes animas, quae ibidem morabantur: non
dimisit in ea ullas reliquias, sed usque ad in-
ternecionem universa vastavit, ipsamque urbem
peremit incendio. 12Et omnes per circuitum
civitates, regesque earum cepit, percussit at-
que delevit, sicut praeceperat ei Moyses fa-
mulus Domini. 13Absque urbibus, quae erant
in collibus, et in tumulis sitae, ceteras suc-
cendit Israel: unam tantum Asor munitissi-
mam flamma consunpsit. 14Omnemque prae-
dam istarum urbium ac iumenta diviserunt
sibi filii Israel, cunctis hominibus interfe-
ctis. 15Sicut praeceperat Dominus Moysi ser-
vo suo, ita pracepit Moyses Iosue, et ille
universa complevit: non praeteriit de uni-
versis mandatis, nec unum quidem verbum
quod iusserat Dominus Moysi. 16Cepit ita-
que Iosue omnem Terram montanam, et
meridianam, terramque. Gosen, et planitiem,
et Occidentalem plagam, montemque Israel,
et campestria eius: 17et partem montis, quae
ascendit Seir usque Baalgad per planitiem
Libani subter montem Hermon: omnes re-
ges eorum cepit, percussit, et occidit. 18Mul-
to tempore pugnavi Iosue contra reges istos.
19Non fuit civitas quae se traderet filiis Is-
rael, praeter Hevaeum, qui habitabat in Ga-
baon: omnes enim bellando cepit. 20Domi-
ni enim sententia fuerat, ut indurarentur
corda eorum, et pugnarent contra Israel, et
caderent, et non mererentur ullam clemen-
tiam, ac perirent, sicut praeceperat Domi-
nus Moysi. 21In illo tempore venit Iosue, et
interfecit Enacim de montanis, Hebron, et
Dabir, et Anab, et de omni monte Iuda et
Israel, urbesque eorum delevit. 22Non reliquit
ullum de stirpe Enacim, in Terra filiorum
Israel: absque civitatibus Gaza, et Geth,
et Azoto, in quibus solis relicti sunt. 23Ce-
pit ergo Iosue omnem Terram, sicut locu-
tus est Dominus ad Moysen, et tradidit eam
in possessionem filiis Israel secundum par-
tes et tribus suas, quievitque Terra a praeliis.
Cap. XII
1Hi sunt reges, quos percusserunt filii
Israel, et possederunt Terram eorum
trans Iordanem ad solis ortum, a torrente
Arnon usque ad montem Hermon, et om-
nem Orientalem plagam, quae respicit soli-
tudinem. 2Sehon rex Amorrhaeorum, qui
habitavit in Hesebon, dominatus est ab A-
roer, quae sita est super ripam torrentis Ar-
non, et mediae partis in valle, dimidiaequae Ga-
laad, usque ad torrentem Iaboc, qui est ter-
minus filiorum Ammon. 3Et a solitudine us-
que ad Mare Ceneroth contra Orientem,
et usque ad Mare deserti, quod est mare fal-
sissimum, ad Orientalem plagam per viam
quae ducit Bethsimoth: et ab australi parte,
quae subiacet Asedoth, Phasga. 4Terminus
Og regis Basan, de reliquiis Raphaim, qui
habitavit in Astaroth, et in Edrai, et domi-
natus est in monte Hermon, et in Salecha,
atque in universa Basan, usque ad terminos
5Gessuri, et Machati, et dimidiae partis Ga-
laad: terminos Sehon regis Hesebon.
6Moyses famulus Domini, et filii Israel
percusserunt eos, tradiditque Terram eorum
Moyses in possesionem Rubenitis, et Ga-
ditis, et dimidiae tribui Manasse. 7Hi sunt
reges Terrae, quos percussit Iosue et filiis
Israel trans Iordanem ad Occidentalem
plagam, a Baalgad in campo Libani, us-
que ad montem, cuius pars ascendit in Seir:
tradiditque eam Iosue in possessionem tri-
bubus Israel, singulis partes suas, 8tam in
montanis quam in planis atque campestri-
bus. In Asedom, et in solitudine, ac in
meridie Hethaus fuit et Amorrhaeus, Cha-
nanaeus et Pherezaeus, Heuxus et Iebu-
saeus. 9Rex Iericho unus: rex Hai, quae
est ex latere Bethel, unus: 10rex Ierusa-
lem unus, rex Hebron unus, 11rex Ieri-
moth unus, rex Lachis unus, 12rex Eglon
unus, rex Gazer unus, 13rex Dabir unus,
rex Gader unus, 14rex Herma unus, rex
Hered unus, 15rex Lebna unus, rex Odul-
lam unus, 16rex Maceda unus, rex Bethel
unus, 17rex Taphua unus, rex Opher unus
pagina successiva »