La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure


eos: Nolite timere, nec paveatis, consorta-
mini et estote robusti: sic enim faciet Do-
minus cunctis hostibus vestris, adversum
quos dimicatis. 26Percussitque Iosue, et inter-
fecit eos, atque suspendit super quinque
stipites: fueruntque suspensi usque ad vespe-
rum. 27Cumque occumberet sol, praecepit so-
ciis ut deponerent eos de patibulis. Qui
depositos proiecerunt in speluncam, in qua
latuerant, et posuerunt super os eius saxa
ingentia, quae permanent usque in praesens.
28Eodem quoque die Macedam cepit Iosue,
et percussit eam in ore gladii, regemque il-
lius interfecit, et omnes habitatores eius:
non dimisit in ea saltem parvas reliquias.
Fecitque regi Maceda, sicut fecerat regi Ieri-
cho. 29Transivit autem cum omni Israel de
Maceda in Lebna, et pugnabat contra eam:
30quam tradidit Dominus cum rege suo in
manus Israel: percusseruntque urbem in ore
gladii, et omnes habitatores eius. Non di-
miserunt in ea ullas reliquias. Feceruntque
regi Lebna, sicut fecerant regi Iericho. 31De
Lebna transivit in Lachis cum omni Israel:
et exercitu per gyrum disposito oppugna-
bat eam. 32Tradiditque Dominus Lachis in
manus Israel, et cepit eam die altero, atque
percussit in ore gladii, omnemque animam,
quae fuerat in ea, sicut fecerat Lebna. 33Eo
tempore ascendit Horam rex Gazer, ut au-
xiliaretur Lachis: quem percussit Iosue cum
omni populo eius usque ad internecionem.
34Transivitque de Lachis in Eglon, et circum-
dedit, 35atque expugnavit eam eadem die:
percussitque in ore gladii omnes animas, quae
erant in ea iuxta omnia quae fecerat Lachis.
36Ascendit quoque cum omni Israel de E-
glon in Hebron, et pugnavit contra eam:
37cepit eam, et percussit in ore gladii, regem
quoque eius, et omnia oppida regionis il-
lius, universasque animas, quae in ea fuerant
commoratae: non reliquit in ea ullas reli-
quias: sicut fecerat Eglon, sic fecit et He-
bron, cuncta quae in ea reperit consumens
gladio. 38Inde reversus in Dabir, 39cepit eam
atque vastavit: regem quoque eius atque
omnia per circuitum oppida percussit in
ore gladii: non dimisit in ea ullas reliquias:
sicut fecerat Hebron et Lebna et regibus
earum, sic fecit Dabir et regi illius. 40Per-
cussit itaque Iosue omnem Terram mon-
tanam et meridianam atque campestrem,
et Asedoth cum regibus suis: non dimisit
in ea ullas reliquias, sed omne quod spirare
poterat interfecit, sicut praeceperat ei Do-
minus Deus Israel, 41a Cadesbarne usque
Gazam. Omnem Terram Gosen usque Ga-
baon, 42universosque reges, et regiones eorum
uno impetu cepit, atque vastavit: Dominus
enim Deus Israel pugnavit pro eo. 43Rever-
susque est cum omni Israel ad locum castro-
rum in Galgala.

Cap. XI

1Quae cum audisset Iabin rex Asor, mi-
sit ad Iobab regem Madon, et ad re-
gem Semeron, atque ad regem Achsaph:
2ad reges quoque Aquilonis, qui habitabant
in montanis et in planitie contra meridiem
Ceneroth, in campestribus quoque et in re-
gionibus Dor iuxta mare: 3Chananeum quo-
que ab Oriente et Occidente, et Amorrhaeum
atque Hethaeum ac Pherezaeum et Iebusaeum
in montanis: Hevaeum quoque qui habita-
bat ad radices Hermon in Terra Maspha.
4Egressique sunt omnes cum turmis suis, po-
pulus multus nimis sicut arena, quae est in
littore maris, equi quoque et currus immen-
sae multitudinis. 5Conveneruntque omnes
reges isti in unum ad Aquas Merom, ut pu-
gnarent contra Israel. 6Dixitque Dominus ad
Iosue: Ne timeas eos: cras enim hac eadem
hora ego tradam omnes istos vulnerandos
in conspectu Israel: equos eorum subnerva-
bis, et currus igne combures. 7Venitque Iosue,
et omnis exercitus cum eo adversus illos ad
Aquas Merom subito, et irruerunt super eos,
8tradiditque illos Dominus in manus Israel.
Qui percusserunt eos, et persecuti sunt usque
ad Sidonem magna, et Aquas Maserephoth,
campumque Masphe, qui est ad Orientalem
illius partem. Ita percussit omnes, ut nullas
dimitteret ex eis reliquias: 9fecitque sicut prae-
ceperat ei Dominus, equos eorum subnerva-


pagina successiva »