La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 199


et liberavit eos de manu filiorum Israel, ut
non occiderentur. 27Decrevitque in illo die
eos esse in ministerio cuncti populi, et alta-
ris Domini, caedentes ligna, et aquas com-
portantes, usque in praesens tempus, in lo-
co, quem Dominus elegisset.

Cap. X

1Quae cum audisset Adonisedec rex
Ierusalem, quod scilicet cepisset Iosue
Hai, et subvertisset eam (sicut enim fecerat
Iericho et regi eius, sic fecit Hai, et regi il-
lius) et quod transfugissent Gabaonitae ad
Israel, et essent foederati eorum, 2timuit val-
de. Urbs enim magna erat Gabaon, et una
civitatum regalium, et maior oppido Hai,
omnesque bellatores eius fortissimi. 3Misit er-
go Adonisedec rex Ierusalem ad Oham re-
gem Hebron, et ad Pharam regem Ierimoth,
ad Iaphia quoque regem Lachis, et ad Da-
bir regem Eglon, dicens: 4Ad me ascendi-
te, et ferte praesidium, ut expugnemus Ga-
baon, quare transfugerit ad Iosue, et ad fi-
lios Israel. 5Congregati igitur ascenderunt
quinque reges Amorrhaeorum: rex Ierusa-
lem, rex Hebron, rex Ierimoth, rex Lachis,
rex Eglon, simul cum exercitibus suis, et ca-
strametati sunt circa Gabaon, oppugnantes
eam. 6Habitatores autem Gabaon urbis
obsessae miserunt ad Iosue, qui tunc mora-
batur in castris apud Galgalam, et dixerunt
ei: Ne retrahas manus tuas ab auxilio ser-
vorum tuorum: ascende cito, et libera nos,
ferque praesidium: convenerunt enim adver-
sum nos omnes reges Amorrhaeorum, qui
habitant in montanis. 7Ascenditque Iosue de
Galgalis, et omnis exercitus bellatorum
cum eo, viri fortissimi. 8Dixitque Dominus
ad Iosue: Ne timeas eos: in manus enim
tuas tradidi illos: nullus ex eis tibi resiste-
re poterit. 9Irruit itaque Iosue super eos
repente, tota nocte ascendens de Galgalis:
10Et conturbavit eos Dominus a facie Israel:
contrivitque plaga magna in Gabaon, ac
persecutus est eos per viam ascensus Beth
horon, et percussit usque Azeca et Maceda.
11Cumque fugerent filios Israel, et essent in
descensu Beth horon, Dominus misit super
eos lapides magnos de caelo usque ad Aze-
ca: et mortui sunt multo plures lapidibus
grandinis, quam quos gladio percusserant
filii Israel. 12Tunc locutus est, Iosue Domi-
no in die, qua tradidit Amorrhaeum in con-
spectu filiorum Israel, dixitque coram eis:
Sol contra Gabaon ne movearis, et Luna
contra vallem Aialon. 13Steteruntque Sol et
Luna, donec ulcisceretur se gens de inimi-
cis suis. Nonne scriptum est hoc in libro
iustorum? Stetit itaque Sol in medio caeli,
et non festinavit occumbere spatio unius
diei. 14Non fuit antea nec postea tam lon-
ga dies, obediente Domino voci hominis,
et pugnante pro Israel. 15Reversusque est Io-
sue cum omni Israel in castra Galgalae. 16Fu-
gerant enim quinque reges, et se abscon-
derant in spelunca urbis Maceda. 17Nun-
ciatumque est Iosue quod inventi essent quin-
que reges latentes in spelunca urbis Ma-
ceda. 18Qui praecepit sociis, et ait: Voluite
saxa ingentia ad os speluncae, et ponite vi-
ros industrios, qui clausos custodiant: 19vos
autem nolite stare, sed persequimini hostes,
et extremos quosque fugientium caedite:
nec dimittatis eos urbium suarum intrare
praesidia, quos tradidit Dominus Deus in
manus vestras. 20Caesis ergo adversariis pla-
ga magna, et usque ad internecionem pe-
ne consumptis, hi, qui Israel effugere po-
tuerunt, ingressi sunt civitates munitas. 21Re-
versusque est omnis exercitus ad Iosue in Ma-
ceda, ubi tunc erant castra, sani et integro
numero: nullusque contra filios Israel mutire
ausus est. 22Praecepitque Iosue, dicens: Aperite
os speluncae, et producite ad me quinque
reges, qui in ea latitant. 23Feceruntque ministri
ut sibi fuerat imperatum: et eduxerunt ad
eum quinque reges de spelunca, regem Ie-
rusalem, regem Hebron, regem Ierimoth,
regem Lachis, regem Eglon. 24Cumque educti
essent ad eum, vocavit omnes viros Israel, et
ait ad principes exercitus qui secum erant:
Ite, et ponite pedes super colla regum isto-
rum. Qui cum perrexissent, et subiecto-
rum colla pedibus calcarent, 25rursum ait ad


pagina successiva »