
propulo Israel. 34Post haec legit omnia verba
benedictionis et maledictionis, et cuncta
quae scripta erant in legis volumine. 35Ni-
hil ex his, quae Moyses iusserat, reliquit in-
tactum, sed universa replicavit coram om-
ni multitudine Israel, mulieribus ac parvu-
lis et advenis, qui inter eos morabantur.
Cap. IX
1Quibus auditis, cuncti reges trans
Iordanem, qui versabantur in mon-
tanis et campestribus, in maritimis ac lit-
tore magni maris, hi quoque qui habita-
bant iuxta Libanum, Hethaeus et Amor-
rhaeus, Chananaeus, Pherezaeus, et Hevaeus,
et Iebusaeus 2congregati sunt pariter, ut
pugnarent contra Iosue et Israel uno animo,
eademque sententia. 3At hi, qui habitabant,
in Gabaon, audientes cuntae quae fecerat
Iosue, Iericho et Hai: 4et callide cogitantes
tulerunt sibi cibaria, saccos veteres asinis
imponentes, et utres vinarios scissos atque
consutos, 5calceamentaque perantiqua quae
ad indicium vecustatis pittaciis consuta
erant, induti veteribus vestimentis: panes
quoque, quo portabant ob viaticum, duri
erant, et in frusta comminuti: 6perrexeruntque
ad Iosue, qui tunc morabatur in castris Gal-
galae, et dixerunt ei, atque simul omni Israe-
li: De terra longinqua venimus, pacem vo-
biscum facere cupientes. Responderuntque
viri Israel ad eos, atque dixerunt: 7Ne forte
in terra, quae nobis forte debetur, habitetis,
non possimus foedus inire vobiscum.
8At illi ad Iosue, Servi, inquiunt, tui su-
mus. Quibus Iosue ait: Qui nam estis vos?
et unde venistis? 9Responderunt: De terra
longinqua valde venerunt servi tui in no-
mine Domini Deo tui. Audivimus enim fa-
mam patentiae eius, cuncta quae fecit in
Aegypto, 10et duobus regibus Amorrhaeo-
rum qui fuerunt trans Iordanem, Sehon
regi Hesebon, et Og regi Basan, qui erat
in Astaroth: 11dixeruntque nobis seniores, et
omnes habitatores Terrae nostrae: Tollite
in manibus cibaria ob longissimam viam,
et occurrite eis, et dicite: Servi vestri su-
mus, foedus inite nobiscum. 12En, panes
quando egressi sumus de domibus nostris
ut veniremus ad vos, calidos sumpsimus,
nunc sicci facti sunt, et vetustate nimia com-
minuti. 13Utres vini novos implevimus, nunc
rupti sunt et soluti. Vestes et calceamenta
quibus induimur, et quae habemus in pedi-
bus, ob longitudinem longioris viae trita
sunt, et pene consumpta. 14Susceperunt
igitur de cibariis eorum, et os Domini non
interrogaverunt. 15Fecitque Iosue cum eis
pacem, et inito foedere pollicitus est quod
non occiderentur: principes quoque mul-
titudinis iuraverunt eis. 16Post dies autem
tres initi foederis, audierunt quod in vici-
no habitarent, et inter eos futuri essent.
17Moveruntque castra filii Israel, et venerunt
in civitates eorum die tertio, quarum haec
vocabula sunt, Gabaon, et Caphira, et Be-
roth, et Cariathiarim. 18Et non percusserunt
eos, eo quod iurassent eis principes multi-
tudinis in nomine Domini Dei Israel. Mur-
muravit itaque omne vulgus contra prin-
cipes. 19Qui responderunt eis: Iuravimus
illis in nomine Domini Dei Israel, et idcir-
co non possumus eos contingere. 20Sed hoc
faciemus eis: Reserventur quidem ut vivant,
ne contra nos ira Domini concitetur, si
peieraverimus: 21sed sic vivant, ut in usus
universi multitudinis ligna caedant, aquasque
comportent. Quibus haec loquentibus: 22vo-
cavit Gabaonitas Iosue, et dixit eis: Cur
nos decipere fraude voluistis, ut diceretis:
Procul valde habitamus a vobis, cum in
medio nostri sitis? 23Itaque sub maledictio-
ne eritis, et non deficiet de stirpe vestra li-
gna caedens, aquasque comportans in domum
Dei mei. 24Qui responderunt: Nunciatum
est nobis servis tuis, quod promisisset Do-
minus Deus tuus Moysi servo suo ut tra-
deret vobis omnem Terram, et disperde-
ret cunctos habitatores eius. Timuimus igi-
tur valde, et providimus animabus nostris,
vestro terrore compulsi, et hoc consilium
inivimus. 25Nunc autem in manu tua su-
mus: quod tibi bonum et rectum videtur,
fac nobis. 26Fecit ergo Iosue ut dixerat,
pagina successiva »