
protrahantur: putabunt enim nos fugere
sicut prius. 7Nobis ergo fugientibus, et il-
lis persequentibus, consurgetis de insidiis,
et vastabitis civitatem: tradetque eam Domi-
nus Deus vester in manus vestras. 8Cumque
ceperitis, succendite eam, et sic omnia fa-
cietis, ut iussi. 9Dimisitque eos, et perrexe-
runt ad locum insidiarum, sederuntque in-
ter Bethel, et Hai, ad Occidentalem plagam
urbis Hai: Iosue autem nocte illa in medio
mansit populi, 10surgensque diluculo recen-
suit socios, et ascendit cum senioribus in
fronte exercitus, vallatus auxilio pugnato-
rum. 11Cumque venissent, et ascendissent ex
adverso civitatis, steterunt ad Septentrio-
nalem urbis plagam, inter quam et eos erat
vallis media. 12Quinque autem millia viros
elegerat, et posuerat in insidiis inter Bethel
et Hai ex occidentali parte eiusdem civita-
tis: 13omnis vero reliquus exercitus ad
aquilonem aciem dirigebat, ita ut novissi-
mi illius multitudinis Occidentalem plagam
urbis attingerent. Abiit ergo Iosue nocte
illa, et stetit vallis medio. 14Quod cum vi-
disset rex Hai, festinavit mane, et egressus
est cum omni exercitu civitatis, direxitque
aciem contra desertum, ignorans quod post
tergum laterent insidiae. 15Iosue vero, et
omnis Israel cesserunt loco, simulantes me-
tum, et fugientes per solitudinis viam. 16At
illi vociferantes pariter, et se mutuo cohor-
tantes, persecuti sunt eos. Cumque recessis-
sent a civitate, 17et ne unus quidem in urbe
Hai et Bethel remansisset qui non perseque-
retur Israel (sicut eruperant aperta oppida
relinquentes,) 18dixit Dominus ad Iosue:
Leva clypeum, qui in manu tua est, contra
urbem Hai, quoniam tibi tradam eam.
19Cumque elevasset clypeum ex adverso civi-
tatis, insidiae, quae latebant, surrexerunt con-
festim: et pergentes ad civitatem, ceperunt,
et succenderunt eam. 20Viri autem civita-
tis, qui persequebantur Iosue, respicientes
et videntes fumum urbis ad caelum usque
conscendere, non potuerunt ultra huc il-
lucque diffugere: praesertim cum hi, qui simula-
verant fugam, et tendebant ad solitudinem,
contra persequentes fortissime restitissent.
21Vidensque Iosue et omnis Israel quod capta
esset civitas, et fumus urbis ascenderet, re-
versus percussit viros Hai. 22Siquidem et illi
qui ceperant et succenderant civitatem,
egressi ex urbe contra suos, medios hostium
ferire coeperunt. Cum ergo ex utraque par-
te adversarii caederentur, ita ut nullus de
tanta multitudine salvaretur, 23regem quo-
que urbis Hai apprehenderunt viventem,
et obtulerunt Iosue. 24Igitur omnibus inter-
fectis, qui Israelem ad deserta tendentem
fuerant persecuti, et in eodem loco gladio
corruentibus reversi filii Israel percusserunt
civitatem. 25Erant autem qui in eodem die
conciderant a viro usque ad mulierem, duo-
decim millia hominum, omnes urbis Hai.
26Iosue vero non contraxit manum, quam
in sublime porrexerat, tenens clypeum do-
nec interficerentur omnes habitatores Hai.
27Iumenta autem et praedam civitatis divi-
serunt sibi filii Israel, sicut praeceperat Do-
minus Iosue. 28Qui succendit urbem, et fe-
cit eam tumulum sempiternum: 29regem
quoque eius suspendit in patibulo usque
ad vespera et solis occasum. Praecepitque,
et deposuerunt cadaver eius de cruce: pro-
ieceruntque in ipso introitu civitatis, conge-
sto super eum magno acervo lapidum, qui
permanet usque in praesentem diem. 30Tuc
aedificavit Iosue altare Domino Deo Israel
in monte Hebal, sicut praeceperat Moyses
famulus Domini filiis Israel, et scriptum est
in volumine legis Moysi: Altare vero de
lapidibus impolitis, quos ferrum non teti-
git: et obtulit super eo holocausta Domi-
no, immolavitque pacificas victimas. 32Et
scripsit super lapides Deuteronomium le-
gis Moysi, quod ille digesserat coram filiis
Israel. 33Omnis autem populus, et maiores
natu, ducesque ac iudices stabant ex utraque
parte arcae, in conspectu sacerdotum qui
portabant arcam foederis Domini, ut ad-
vena ita et indigena. Media pars eorum
iuxta montem Garizim, et media iuxta mon-
tem Hebal, sicut praeceperat Moyses famu-
lus Domini. Et primum quidem benedixit
pagina successiva »