La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 188


quia Deus suus vendidit eos, et Dominus
conclusit illos?
31Non enim est Deus noster ut dii eorum:
et inimici nostri sunt iudices.
32De vinea Sodomorum, vinea eorum, et
de suburbanis Gomorrhae: uva eorum uva
fellis, et botri amarissimi.
33Fel draconum vinum eorum, et vene-
num aspidum insanabile.
34Nonne haec condita sunt apud me, et
signata in thesauris meis?
35Mea est ultio, et ego retribuam in tem-
pore, ut labatur pes eorum: iuxta est dies
perditionis, et adesse festinant tempora.
36Iudicabit Dominus populum suum, et
in servis suis miserebitur: videbit quod in-
firmata sit manus, et clausi quoque defece-
runt, residuique consumpti sunt.
37Et dicet: Ubi sunt dii eorum, in quibus
habebant fiduciam?
38De quorum victimis comedebant adipes, et
bibebant vinum libaminum: surgant, et opitu-
lentur vobis, et in necessitate vos protegant.
39Videte quod ego sim solus, et non sit
alius Deus praeter me: ego occidam, et ego
vivere faciam: percutiam, et ego sanabo, et
non est qui de manu mea possit eruere.
40Levabo ad caelum manum meam, et di-
cam: Vivo ego in aeternum.
41Si acvero ut fulgur gladium meum, et arripue-
rit iudicium manus mea: reddam ultionem
hostibus meis, et his qui oderunt me retribuam.
42Inebriabo sagittas meas sanguine, et
gladius meus devorabit carnes, de cruore
occisorum, et de captivitate, nudati inimi-
corum capitis.
43Laudate gentes populum eius, quia san-
guinem servorum suorum ulciscetur: et
vindictam retribuet in hostes eorum, et
propitius erit terrae populi sui.
44Venit ergo Moyses, et locutus est omnia
verba cantici huius in auribus populi, ipse
et Iosue filius Nun. 45Complevitque omnes
sermones istos, loques ad universum Israel.
46et dixit ad eos: Ponite corda vestra in om-
nia verba, quae ego testificor vobis hodie: ut
mandetis ea filiis vestris custodire et facere,
et implere universa quae scripta sunt legis
huius: 47quia non incassum praecepta sunt
vobiis, sed ut singuli, in eis viverent: quae fa-
cientes longo perseveretis tempore in Terra,
ad quam, Iordane transmisso, ingredimini
possidendam. 48Locutusque est Dominus ad
Moysen in eadem die, dicens: 49Ascende in
montem istum Abarim, id est, transituum, in
montem Nebo, qui est in Terra Moab contra
Iericho: et vide Terram Chanaan, quam ego
tradam filiis Israel obtinendam, et morere in
monte. 50Quem conscendens iungeris popu-
lis tuis, sicut mortuus est Aaron frater tuus
in monte Hor, et appositus populis suis: 51quia
praevaricati estis contra me in medio filio-
rum Israel ad Aquas contradictionis in Cades
deserti Sin: et non sanctificastis me interfilios
Israel. 52Econtra videbis terram, et non ingre-
dieris in eam, quam ego dabo filiis Israel.

Cap. XXXIII

1Haec est benedictio, qua benedixit
Moyses, homo Dei, filiis Israel ante
mortem suam.
2Et ait: Dominus de Sinai venit, et de
Seir ortus est nobis: apparuit de monte
Pharan, et cum eo sanctorum millia. In
dextera eius ignea lex.
3Dilexit populos, omnes sancti in manu
illius sunt: et qui appropinquant pedibus
eius, accipient de doctrina illius.
4Legem praecepit nobis Moyses, heredi-
tatem multitudinis Iacob.
5Erit apud rectissimum rex, congregatis
principibus populi cum tribubus Israel.
6Vivat Ruben, et non moriatur, et sit par-
uus in numero.
7Haec est Iudae benedictio: Audi Domine
vocem Iudae, et ad populum suum introduc
eum: manus eius pugnabunt pro eo, et ad-
iutor illius contra adversarios eius erit.
8Levi quoque ait: Perfectio tua, et doctri-
na tua viro sancto tuo, quem probasti in
tentatione, et iudicasti ad Aquas contradi-
ctionis. 9Qui dixit patri suo, et matri suae:
Nescio vos; et fratribus suis: Ignoro vos: et
nescierunt filios suos. Hi custodierunt elo-


pagina successiva »