La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 189


quium tuum, et pactum tuum servaverunt,
10iudicia tua o Iacob, et legem tuam o Israel
ponent thymiama in furore tuo, et holo-
caustum super altare tuum. 11Benedic Do-
mine fortitudini eius, et opera manuum il-
lius suscipe. Percute dorsa inimicorum eius:
et qui oderunt eum, non consurgant.
12Et Beniamin ait: Amantissimus Domi-
ni habitabit confidenter in eo: quasi in
thalamo tota die morabitur, et inter hu-
meros illius requiescet.
13Ioseph quoque ait: De benedictione
Domini terra eius, de pomis caelis, et rore,
atque abysso subiacente. 14De pomis fru-
ctuum solis ac lunae, 15de vertice antiquorum
montium, de pomis collium aeternorum:
16et de frugibus terrae, et de plenitudine eius.
Benedictio illius, qui apparuit in rubo, ve-
niat super caput Ioseph, et super verticem
nazaraei inter fratres suos. 17Quasi primoge-
niti tauri pulchritudo eius, cornua rhinoce-
rotis cornua illius: in ipsis ventilabit Gen-
tes usque ad terminos terrae. hae sunt mul-
titudines Ephraim: et haec millia Manasse.
18Et Zabulon, ait: Laetare Zabulon in exi-
tu tuo, et Issachar in tabernaculis tuis. 19Po-
pulos vocabunt ad montem: ibi immola-
bunt victimas iustitiae. Qui inundationem
maris quasi lac sugent, et thesauros abscon
ditos arenarum.
20Et Gad ait: Benedictus in latitudine
Gad: quasi leo requievit, cepitque brachium et
verticem. 21Et vidit principatum suum, quod
in parte sua doctor esset repositus: qui fuit
cum principibus populi, et fccit iustitias
Domini, et iudicium suum cum Israel.
22Dan quoque ait: Dan catulus leonis,
fluet largiter de Basan.
23Et Nephthali dixit: Nephthali abundan-
tia perfruetur, et plenus erit benedictioni-
bus Domini: mare et meridiem possidebit.
24Aser quoque ait: Benedictus in filiis A-
ser, sit places fratribus suis, et tingat in oleo
pedem suum. 25Ferrum et aes calceamentum
eius. Sicut dies iuventutis tuae, ita et senectus
tua. 26Non est Deus alius ut Deus rectissimi:
ascensor caeli auxiliator tuus. Magnificentia
eius discurrunt nubes, 27habitaculum eius
sursum, et subter brachia sempiterna: eiiciet
a facie tua inimicum, dicetque: Conterere.
28Habitabit Israel confidenter, et solus.
Oculus Iacob in terra frumenti et vini, cae-
lique caligabunt rore.
29Beatus es tu Israel: quis similis tui po-
pule, qui salvaris in Domino? scutum au-
xilii tui, et gladius gloriae tuae: negabunt te
inimici tui, et tu eorum colla calcabis.

Cap. XXXIIII

1Ascendit ergo Moyses de campestri-
bus Moab super montem Nebo, in
verticem Phasga contra Iericho: ostenditque
ei Dominus omnem Terram Galaad usque
Dan, 2et universum Nephthali, terramque
Ephraim et Manasse, et omnem terram Iu-
da usque ad mare novissimum, 3et australe
partem, et latitudinem campi Iericho civi-
tatis palmarum usque Segor. 4Dixitque Do-
minus ad eum: Haec est terra, pro qua iu-
ravi Abraham, Isaac, et Iacob, dicens: Semi-
ni tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis,
et non transibis ad illam. 5Mortuusque est ibi
Moyses servus Domini, in terra Moab, iu-
bente Domino: 6et sepelivit eum in valle Ter-
rae Moab contra Phogor: et non cognovit
homo sepulchrum eius usque in praesentem
diem. 7Moyses centum et viginti annorum
erat quando mortuus est: non caligavit ocu-
lus eius, nec dentes illius moti sunt. 8Fle-
veruntque eum filii Israel in campestribus
Moab triginta diebus: et completi sunt,
dies planctus lugentium Moysen. 9Iosue
vero filius Nun repletus est Spiritu sapien-
tiae, quia Moyses posuit super eum manus
sicut praecepit Dominus Moysi. 10Et non
surrexit ultra propheta in Israel sicut Moy-
ses, quem nosset Dominus facie ad faciem,
11in omnibus signis atque portentis, quae
misit per eum, ut faceret in Terra Aegypti
Pharaoni, et omnibus servis eius, univer-
saeque, terrae illius, 12et cunctam manum ro-
bustam, magnaque mirabilia, quae fecit Moy-
ses coram universo Israel.


pagina successiva »