
enim quod post mortem meam inique age-
ris, et declinabitis cito de via, quam praecepi
vobis: et occurrent vobis mala in extremo
tempore, quando feceretis malum in con-
spectu Domini, ut irritetis eum per opera
manuum vestrarum. 30Locutus est ergo Moy-
ses, audiente universo coetu Israel, verba car-
minis huius, et ad finem usque complevit.
Cap. XXXII
1Audite caeli quae loquor, audiat ter-
ra verba oris mei.
2Concrescat ut pluvia doctrina mea, fluat
ut ros eloquium meum, quasi imber super
herbam, et quasi stillae super gramina.
3Quia nomen Domini invocabo: date
magnificentiam Deo nostro.
4Dei perfecta sunt opera, et omnes viae
eius iudicia: Deus fidelis, et absque ulla
iniquitate, iustus et rectus.
5Peccaverunt ei, et non filii eius in sordi-
bus: generatio prava atque perversa.
6Haeccine reddis Domino popule stulte et
et insipiens? numquid non ipse est pater
tuus, qui possedit te, et fecit, et creavit te?
7Memento dierum antiquorum, cogita ge-
nerationes singulas: interroga patrem tuum, et
annunciabit tibi: maiores tuos, et dicent tibi.
8Quando dividebat Altissimus gentes:
quando separabat filios Adam, constituit
terminos populorum iuxta numerum fi-
liorum Israel.
9Pars autem Domini, populus eius: Ia-
cob funiculus hereditatis eius.
10Invenit eum in terra deserta, in loco horro-
ris, et vastae solitudinis: circumduxit eum, et
docuit: et custodivit quasi pupillam oculi sui.
11Sicut aquila provocans ad volandum
pullos suos, et super eos volitans, expandit
alas suas, et assumpsit eum, atque portavit
in humeris suis.
12Dominus solus dux eius fuit: et non
erat cum eo Deus alienus.
13Constituit eum super excelsam terram:
ut comederet fructus agrorum, ut sugeret
mel de petra, oleumque de saxo durissimo.
14Butyrum de armento, et lac de ovibus
cum adipe agnorum, et arietum filiorum
Basan: et hircos cum medulla tritici, et san-
guinem vuae biberet meracissimum.
15Incrassatus est dilectus, et recalcitravit
incrassatus, impinguatus, dilatatus, dereli-
quit Deum factorem suum, et recessit a
Deo salutari suo.
16Provocaverunt eum in diis alienis, et in abo-
minationibus ad iracundiam concitaverunt.
17Immolaverunt daemoniis et non Deo,
diis, quos ignorabant: novi recentesque ve-
nerunt, quos non coluerunt patres eorum.
18Deum qui te genuit dereliquisti, et obli-
tus es Domini creatoris tui.
19Vidit Dominus, et ad iracundiam concitatus
est: quia provocaverunt eum filii sui et filiae.
20Et ait: Abscondam faciem meam ab eis,
et considerabo novissima eorum: genera-
tio enim perversa est, et infideles filii.
21Ipsi me provocaverunt in eo, qui no erat
Deus, et irritaverunt in vanitatibus suis:
et ego provocabo eos in eo, qui non est
populus, et in gente stulta irritabo illos.
22Ignis succensus es in furore meo, et ar-
debit usque ad inferni novissima: devora-
bitque terram cum germine suo, et montium
fundamenta comburet.
23Congregabo super eos mala, et sagittas
meas complebo in eis.
24Consumentur fame, et devorabunt eos
aves morsu amarissimo: dentes bestiarum
immittam in eos, cum furore trahentium
super terram, atque serpentium.
25Foris vastabit eos gladius, et intus pa-
vor, iuvenem simul ac virginem, lactentem
cum homine sene.
26Dixi: Ubinam sunt? cessare faciam ex
hominibus memoriam eorum.
27Sed propter iram inimicorum distuli: ne
forte superbirent hostes eorum, et dicerent:
Manus nostra excelsa, et non Dominus,
fecit haec omnia.
28Gens absque consilio est, et sine prudentia.
29Utinam saperent, et intelligerent, ac no-
vissima providerent.
30Quo modo persequatur unus mille, et
duo fugent decem millia? nonne ideo,
pagina successiva »