
Metadati »
Biblia Vulgata (1592) - p. 1219
eius: 10longe stantes propter timorem tor-
mentorum eius, dicentes: Vae, vae civitas
illa magna Babylon, civitas illa fortis: quo-
niam una hora veniet iudicium tuum. 11Et
negotiatores terrae flebunt, et lugebunt su-
per illam: quoniam merces eorum nemo
emet amplius: 12merces auri, et argenti, et
lapidis pretiosi, et margaritae, et byssi, et
purpurae, et serici, et cocci (et omne lignum
thyinum, et omnia vasa eboris, et omnia
vasa de lapide pretioso, et aeramento, et fer-
ro, et marmore, 13et cinamomum) et odo-
ramentorum, et unguenti, et thuris, et vi-
ni, et olei, et similae, et tritici, et iumento-
rum, et ovium, et equorum, et rhedarum,
et mancipiorum, et animarum hominum.
14Et poma desiderii animae tuae discesserunt
a te, et omnia pinguia, et praeclara perie-
runt a te, et amplius illa iam non inve-
nient. 15Mercatores horum, qui divites
facti sunt, ab ea longe stabunt propter ti-
morem tormentorum eius, flentes, ac lugen-
tes, 16et dicentes: Vae, vae civitas illa magna,
quae amicta erat bysso, et purpura, et cocco,
et deaurata erat auro, et lapide pretioso, et
margaritis: 17quoniam una hora destitutae
sunt tantae divitiae, et omnis gubernator, et
omnis, qui in lacum navigat, et nautae, et qui
in mari operantur, longe steterunt, 18et
clamaverunt videntes locum incendii e-
ius, dicentes: Quae similis civitati huic ma-
gnae? 19Et miserunt pulverem super capi-
ta sua, et clamaverunt flentes, et lugentes,
dicentes: Vae, vae civitas illa magna, in
qua divites facti sunt omnes, qui habebant
naves in mari de pretiis eius: quoniam una
hora desolata est. 20Exulta super eam cae-
lum, et sancti Apostoli, et Prophetae: quo-
niam iudicavit Deus iudicium vestrum de
illa. 21Et sustulit unus Angelus fortis lapi-
dem quasi molarem magnum, et misit in ma-
re, dicens: Hoc impetu mittetur Babylon
civitas illa
magna, et ultra iam non inve-
nietur. 22Et vox citharoedorum, et musico-
rum, et tibia canentium, et tuba non au-
dietur in te amplius: et omnis artifex om-
nis artis non invenietur in te amplius: et
vox molae non audietur in te amplius: 23et
lux lucernae non lucebit in te amplius: et
vox sponsi, et sponsae non audietur adhuc
in te: quia mercatores tui erant principes
terrae, quia in veneficiis tuis erraverunt om-
nes gentes. 24Et in ea sanguis prophetarum
et sanctorum inventus est: et omnium, qui
interfecti sunt in terra.
Cap. XIX
1Post haec audivi quasi vocem turbarum
multarum in caelo dicentium: Alleluia:
Salus, et gloria, et virtus Deo nostro est:
2quia vera, et iusta iudicia sunt eius, qui iu-
dicavit de meretrice magna, quae corrupit
terram in prostitutione sua, et vindicavit san-
guinem servorum suorum de manibus eius.
3Et iterum dixerunt: Alleluia. Et fumus
eius ascendit in saecula saeculorum. 4Et ce-
ciderunt seniores vigintiquattuor, et quat-
tuor animalia, et adoraverunt Deum seden-
tem super thronum, dicentes: Amen: Alelluia.
5Et vox de throno exivit, dicens: Laudem
dicite Deo nostro omnes servi eius: et qui
timetis eum pusilli, et magni. 6Et audivi quasi
vocem turbae magnae, et sicut vocem aqua-
rum multarum, et sicut vocem tonitruo-
rum magnorum, dicentium: Alleluia: quo-
niam regnavit Dominus Deus noster om-
nipotens. 7Gaudeamus, et exultemus: et
demus gloriam ei: quia venerunt nuptiae
Agni, et uxor eius praeparavit se. 8Et da-
tum est illi ut cooperiat se byssino splenden-
ti, et candido. Byssinum enim iustificatio-
nes sunt Sanctorum. 9Et dixit mihi: Scri-
be: Beati, qui ad coenam nuptiarum Agni
vocati sunt: et dixit mihi: Haec verba Dei
vera sunt. 10Et cecidi ante pedes eius, ut
adorarem eum. Et dicit mihi: Vide ne fece-
ris: conservus tuus sum, et fratrum tuorum
habentium testimonium Iesu. Deum ado-
ra. Testimonium enim Iesu est spiritus pro-
phetiae: 11Et vidi caelum apertum, et ecce
equus albus, et qui sedebat super eum, vo-
cabatur Fidelis, et Verax, et cum iustitia iu-
dicat, et pugnat. 12Oculi autem eius sicut
flamma ignis, et in capite eius diademata
pagina successiva »