
multa, habens nomen scriptum, quod ne-
mo novit nisi ipse. 13Et vestitus erat veste
aspersa sanguine: et vocatur nomen eius,
Verum Dei. 14Et exercitus qui sunt in cae-
lo, sequebantur eum in equis albis, vestiti
byssino albo, et mundo. 15Et de ore eius
procedit gladius ex utraque parte acutus: ut
in ipso percutiat Gentes. Et ipse reget eas in
virga ferrea:
et ipse calcat torcular fu-
roris irae Dei omnipotentis. 16Et habet in
vestimento, et in foemore suo scriptum:
Rex regum, et Dominus dominantium.
17Et vidi unum Angelum stantem in sole, et
clamavit voce magna, dicens omnibus avi-
bus, quae volabant per medium caeli: Veni-
te, et congregamini ad coenam magnam
Dei: 18ut manducetis carnem regum, et car-
nes tribunorum, et carnes fortium, et car-
nes equorum, et sedentium in ipsis, et car-
nes omnium liberorum, et servorum, et pu-
sillorum, et
magnorum. 19 Et vidi bestiam,
et reges terrae, et exercitus eorum congre-
gatos ad faciendum praelium cum illo, qui
sedebat in equo, et cum exercitu eius. 20Et
apprehensa est bestia, et cum ea pseudopro-
pheta: qui fecit signa coram ipso, quibus
seduxit eos, qui acceperunt characterem
bestiae, et qui adoraverunt imaginem eius.
Vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ar-
dentis sulphure: 21Et ceteri occisi sunt in
gladio sedentis super equum, qui procedit
de ore ipsius: et omnes aves saturatae sunt
carnibus eorum.
Cap. XX
1Et vidi Angelum descendentem de cae-
lo, habentem clavem abyssi, et cate-
nam magnam in manu sua. 2Et apprehen-
dit draconem, serpentem antiquum, qui est
diabolus, et satanas, et ligavit eum per an-
nos mille: 3et misit eum in abyssum, et clau-
sit, et signavit super illum ut non seducat
amplius gentes, donec consummentur mil-
le anni: et post haec oportet illum solvi mo-
dico tempore. 4Et vidi sedes, et sederunt
super eas, et iudicium datum est illis: et ani-
mas decollatorum propter testimonium Ie-
su, et propter verbum Dei, et qui non ado-
raverunt bestiam, neque imaginem eius,
nec acceperunt characterem eius in frontibus,
aut in manibus suis, et vixerunt, et regna-
verunt cum Christo mille annis. 5Ceteri
mortuorum non vixerunt, donec consum-
mentur mille anni: Haec est resurrectio pri-
ma. 6Beatus, et sanctus, qui habet partem
in resurrectione prima: in his secunda mors
non habet potestatem: sed erunt sacerdotes
Dei et Christi, et regnabunt in cum illo mille
annis. 7Et cum consummati fuerint mille
anni, solvetur satanas de carcere suo, et exi-
bit, et seducet Gentes, quae sunt super quat-
tuor angulos terrae, Gog, et Magog, et con-
gregabit eos in praelium, quorum numerus
est sicut arena maris. 8Et ascenderunt super
latitudinem terrae, et circuierunt castra san-
ctorum, et civitatem dilectam. 9Et descen-
dit ignis a Deo de caelo, et devoravit eos: et
Diabolus, qui seducebat eos, missus est in
stagnum ignis, et sulphuris, ubi et bestia, 10et
pseudopropheta cruciabuntur die ac nocte
in saecula saeculorum. 11Et vidi thronum
magnum candidum, et sedentem super eum,
a cuius conspectu fugit terra, et caelum, et
locus non est inventus eis. 12Et vidi mor-
tuos magnos, et pusillos stantes in conspe-
ctu throni, et libri aperti sunt: et alius Liber
apertus est, qui est vitae: et iudicati sunt mor-
tui ex his, quae scripta erant in libris secun-
dum opera ipsorum. 13Et dedit mare mortuos,
qui in eo erant: et mors, et infernus dederunt
mortuos suos, qui in ipsis erant: et iudica-
tum est de singulis secundum opera ipso-
rum. 14Et infernus, et mors missi sunt in sta-
gnum ignis. Haec est mors secunda. 15Et
qui non inventus est in Libro vitae scriptus,
missus est in stagnum ignis.
Cap. XXI
1Et vidi caelum novum, et terram no-
vam. Primum enim caelum, et prima
terra abiit, et mare iam non est. 2Et ego
Ioannes vidi sanctam civitatem Ierusalem
novam descendentem de caelo a Deo, para-
tam, sicut sponsam ornatam viro suo. 3Et
pagina successiva »