
propter plagam grandinis: quoniam ma-
gna facta est vehementer.
Cap. XVII
1Et venit unus de septem Angelis, qui ha-
bebant septem phialas, et locutus est
mecum, dicens: Veni ostendam tibi dam-
nationem meretricis magnae, quae sedet su-
per aquas multas, 2cum qua fornicati sunt
reges terrae, et inebriati sunt qui inhabitant
terram de vino prostitutionis eius. 3Et ab-
stulit me in spiritu in desertum. Et vidi mu-
lierem sedentem super bestiam coccineam,
plenam nominibus blasphemiae, habentem
capita septem, et cornua decem. 4Et mulier
erat circumdata purpura, et coccino, et inau-
rata auro, et lapide pretioso, et margaritis,
habens poculum aureum in manu sua, ple-
num abominatione, et immunditia fornica-
tionis eius: 5Et in fronte eius nomen scri-
ptum: Mysterium: Babylon magna, mater
fornicationum, et abominationum terrae.
6Et vidi mulierem ebriam de sanguine san-
ctorum, et de sanguine martyrum Iesu. Et
miratus sum cum vidissem illam admiratio-
ne magna. 7Et dixit mihi Angelus: Qua-
re miraris? Ego dicam tibi sacramentum
mulieris, et bestiae, quae portat eam, quae ha-
bet capita
septem, et cornua decem. 8Be-
stia, quam vidisti, fuit, et non est, et ascen-
sura est de abysso, et in interitum ibit: et
mirabuntur inhabitantes terram (quorum
non sunt scripta nomina in Libro vitaa a con-
stitutione mundi) videntes bestiam, quae erat,
et non est. 9Et hic est sensus, qui habet sa-
pientiam. Septem capita: septem montes
sunt, super quos mulier sedet, et reges se-
ptem sunt. 10Quinque ceciderunt, unus
est, et alius nondum venit: et cum vene-
rit, oportet illum breve tempus manere.
11Et bestia, quae erat, et non est: et ipsa octa-
va est: et de septem est, et in interitum va-
dit. 12Et decem cornua, quae vidisti, decem
reges sunt: qui regnum nondum acceperunt,
sed potestatem tamquam reges una hora ac-
cipient post bestiam. 13Hi unum consilium
habent, et virtutem, et potestatem suam
bestiae tradent. 14Hi cum Agno pugnabunt,
et Agnus vincet illos: quoniam Dominus
dominorum est, et Rex regum, et qui cum
illo sunt, vocati, electi, et fideles. 15Et di-
cit mihi: Aquae, quas vidisti ubi meretrix
sedet, populi sunt, et Gentes, et linguae.
16Et decem cornua, quae vidisti in bestia: hi
odient fornicariam, et desolatam facient il-
lam, et nudam, et carnes eius maducabunt,
et ipsam igni concremabunt. 17Deus enim
dedit in corda eorum ut faciant quod placi-
tum est illi: ut dent regnum suum bestiae
donec consummentur verba Dei. 18Et mu-
lier, quam vidisti, est civitas magna, quae ha-
bet regnum super reges terrae.
Cap. XVIII
1Et post haec vidi alium Angelum de-
scendentem de caelo, habentem pote-
statem magnam: et terra illuminata est a
gloria eius. 2Et exclamavit in fortitudine
dicens: Cecidit, cecidit Babylon magna: et
facta est habitatio daemoniorum, et custo-
dia omnis spiritus immundi, et custodia
omnis volucris immundae, et odibilis: 3quia
de vino irae fornicationis eius biberunt om-
nes gentes: et reges terrae cum illa fornicati
sunt: et mercatores terrae de virtute delicia-
rum eius divites facti sunt. 4Et
audivi aliam
vocem de caelo, dicentem: Exite de illa po-
pulus meus: ut ne participes sitis delictorum
eius, et dei plagis eius non accipiatis. 5Quo-
niam pervenerunt peccata eius usque ad cae-
lum, et recordatus est Dominus iniquitatum
eius. 6Reddite illi sicut et ipsa reddidit vo-
bis: et duplicate duplicia secundum opera
eius: in poculo, quo miscuit, miscete illi
duplum. 7Quantum glorificavit se, et
in deliciis fuit, tantum date illi tormentum
et luctum: quia in corde suo dicit: Sedeo re-
gina: et vidua non sum: et luctum non vi-
debo. 8Ideo in una die venient plagae eius,
mors, et luctus, et fames, et igne combure-
tur: quia fortis est Deus, qui iudicabit illam.
9Et flebunt, et plangent se super illam re-
ges terrae, qui cum illa fornicati sunt, et in de-
liciis vixerunt, cum viderint fumum incendii
pagina successiva »