
mendaces, qui introducent fectas perditio-
nis, et eum, qui emit eos, Dominum negant:
superducentes sibi celerem perditionem.
2Et multi sequentur eorum luxurias, per quos
via veritatis blasphemabitur: 3et in avaritia
fictis verbis de vobis negotiabuntur: quibus
iudicium iam olim non cessat: et perditio
eorum non dormitat. 4Si enim Deus ange-
lis peccantibus non pepercit, sed rudenti-
bus inferni detractos in tartarum tradidit
cruciandos, in iudicium reservari. 5Et origi-
nali mundo non pepercit, sed octavum Noe
iustitiae praeconem custodivit, diluvium mun-
do impiorum inducens. 6Et civitates So-
domorum, et Gomorrhaeorum in cinerem
redigens, eversione damnavit: exemplum
eorum, qui impie acturi sunt, ponens: 7et
iustum Lot oppressum a nefandorum iniu-
ria, ac luxuriosa conversatione eripuit: 8aspe-
ctu enim, et auditu iustus erat: habitans
apud eos, qui de die in
diem animam iu-
stam iniquis operibus cruciabant. 9Novit
Dominus pios de tentatione eripere: ini-
quos vero in diem iudicii reservare crucian-
dos: 10magis autem eos, qui post carnem in
concupiscentia immunditiae ambulant, do-
minationemque contemnunt, audaces, sibi
placentes, fectas non metuunt introducere
blasphemantes: 11ubi angeli fortitudine, et
virtute cum sint maiores, non portant ad-
versum se esecrabile iudicium. 12Hi vero
velut irrationabilia pecora, naturaliter in
captionem, et in perniciem in his quae igno-
rant blasphemantes in corruptione sua pe-
ribunt, 13percipientes mercedem iniustitiae,
voluptatem existimantes diei delicias: co-
inquinationes, et maculae deliciis affluen-
tes, in conviviis suis luxuriantes vobiscum,
14oculos habentes plenos adulterii, et inces-
sabilis delicti. Pellicientes animas instabi-
les, cor exercitatum avaritia habentes, ma-
ledictionis filii: 15derelinquentes rectam viam
erraverunt, secuti viam Balaam ex Bosor,
qui mercedem iniquitatis amavit: 16corre-
ptionem vero habuit suae vesaniae: subiuga-
le mutum animal, hominis voce loquens,
prohibuit prophetae insipientiam. 17Hi sunt
fontes sine aqua, et nebulae turbinibus exa-
gitatae, quibus caligo tenebrarum reserva-
tur. 18Superba enim vanitatis loquentes,
pelliciunt in desideriis carnis luxuriae eos,
qui paulum effugiunt, qui in errore con-
versantur: 19libertatem illis promittentes,
cum ipsi servui sint corruptionis: a quo enim
quis superatus est, huius et servus est. 20Si
enim refugientes coinquinationes
mundi
in cognitione Domini nostri, et Salvato-
ris Iesu Christi, his rursus implicati supe-
rantur: facta sunt eis posteriora deteriora
prioribus. 21Melius enim erat illis non co-
gnoscere viam iustitiae, quam post agnitio-
nem, retrorsum converti ab eo, quod illis
traditum est sancto mandato. 22Contigit
enim eis illud veri proverbii: Canis rever-
sus ad suum vomitum: et, Sus lota in vo-
lutabro luti.
Cap. III
1Hanc ecce vobis, charissimi, secundam
scribo epistolam, in quibus vestram
excito in commonitione sinceram mentem:
2ut memores sitis eorum, quae praedixi ver-
borum a sanctis Prophetis, et Apostolorum
vestrorum, praeceptorum Domini et Salva-
toris. 3Hoc primum scientes, quod venient
in novissimis diebus in deceptione illuso-
res, iuxta proprias concupiscentias ambu-
lantes, 4dicentes: Ubi est promissio, aut ad-
ventus eius? Ex quo enim patres dormie-
runt, omnia
sic perseverant ab initio creatu-
rae. 5Latet enim eos hoc volentes, quod caeli
erant prius, et terra, de aqua, et per aquam
consistens Dei verbo: 6per quae, ille tunc mun-
dus aqua inundatos periit. 7Caeli autem, qui
nunc sunt, et terra eodem verbo repositi
sunt, igni reservati in diem iudicii, et perdi-
tionis impiorum hominum. 8Unum vero
hoc non lateat vos, charissimi, quia unus dies
apud Dominum sicut mille anni, et mille
anni sicut dies unus. 9Non tardat Domi-
nus promissionem suam, sicut quidamexi-
stimant: sed patienter agit propter vos, no-
lens aliquos perire, sed omnes ad poeniten-
tiam reverti. 10Adveniet autem dies Domi-
pagina successiva »