La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 1195


ni ut fur: in quo caeli magno impetu tran-
sient, elementa vero calore solventur, terra
autem et quae in ipsa sunt opera, exurentur.
11Cum igitur haec omnia dissolvenda sint,
quales oportet vos esse in sanctis conversa-
tionibus, et pietatibus, 12expectantes, et pro-
perantes in adventum diei Domini, per quem
caeli ardentes solventur, et elementa ignis ar-
dore tabescent? 13Novos vero caelos, et novan
terram secundum promissa ipsius expectamus,
in quibus iustitia habitat. 14Propter quod
charissimi haec expectantes, satagite immacu-
lati, et inviolati ei inveniri in pace. 15Et Do-
mini nostri longanimitatem, salutem arbitre-
mini: sicut et charissimus frater noster Pau-
lus secundum datam sibi sapientiam scripsit
vobis, 16sicut et in omnibus sunt quaedam diffici-
lia intellectu, quae indocti, et instabiles de-
pravant, sicut et ceteras Scripturas, ad suam
ipsorum perditionem. 17Vos igitur fratres
praescientes custodite, ne insipientium errore
traducti excidatis a propria firmitate. 18Cresci-
te vero in gratia, et in cognitione Domini
nostri, et Salvatoris Iesu Christi. Ipsi gloria
et nunc, et in diem aeternitatis. Amen.


pagina successiva »