La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Biblia, 1Col » Biblia Vulgata (1592) - p. 1178


test accedentes perfectos facere: 2alioquin
cessassent offerri: ideo quod nulla haberent
ultra conscientiam peccati, cultores semel
mundati: 3sed in ipsis commemoratio pec-
catorum per singulos annos sit. 4Impossibile
enim est sanguine taurorum et hircorum
auferri peccata. 5Ideo ingrediens mundum
dicit: Hostiam, et oblationem noluisti: cor-
pus autem aptasti mihi: 6holocautomata
pro peccato non tibi placuerunt. 7Tunc
dixi: Ecce venio: in capite libri scriptum est
de me: Ut faciam, Deus, voluntatem tuam.
8Superius dicens: quia hostias, et oblatio-
nes, et holocautomata pro peccato nolui-
sti, nec placita sunt tibi, quae secundum le-
gem offeruntur, 9tunc dixi: Ecce venio, ut
faciam, Deus, voluntatem tuam: aufert pri-
mum, ut sequens statuat. 10In qua volunta-
te sanctificati sumus per oblationem cor-
poris Iesu Christi semel. 11Et omnis quidem
sacerdos praesto est quotidie ministrans, et
easdem saepe offerens hostias, quae numquam
possunt auferre peccata: 12hic autem unam
pro peccatis offerens hostiam, in sempiter-
num sedet in dextera Dei, 13de cetero expe-
ctans donec ponantur inimici eius scabel-
lum pedum eius. 14Una enim oblatione,
consummavit in sempiternum sanctificatos.
15Contestatur autem nos et Spiritus sanctus.
Postquam enim dixit: 16Hoc autem testa-
mentum, quod testabor ad illos post dies
illos, dicit Dominus, Dando leges meas in
cordibus eorum, et in mentibus eorum su-
perscribam eas: 17et peccatorum, et iniqui-
tatum eorum iam non recordabor amplius.
18Ubi autem horum remissio: iam non est
oblatio pro peccato. 19Habentes itaque fra-
tres fiduciam in introitu Sanctorum in san-
guine Christi, 20quam initiavit nobis viam
novam, et viventem per velamen, id est,
carnem suam, 21et sacerdotem magnum su-
per domum Dei: 22accedamus cum vero cor-
de in plenitudine fidei, aspersi corda a con-
scientia mala, et abluti corpus aqua munda,
23teneamus spei nostrae confessionem indecli-
nabilem, (fidelis enim est qui repromisit)
24et consideremus invicem in provocationem
charitatis, et honorum operum: 25non dese-
rentes collectionem nostram, sicut consue-
tudinis est quibusdam, sed consolantes, et
tanto magis quanto videritis appropinquan-
tem diem. 26Voluntarie enim peccantibus
nobis post acceptam notitiam veritatis, iam
non relinquitur pro peccatis hostia, 27terribi-
lis autem quaedam expectatio iudicii, et ignis
aemulatio, quae consumptura est adversarios.
28Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla
miseratione duobus vel tribus testibus mo-
ritur: 29quanto magis putatis deteriora mere-
ri supplicia qui filium Dei conculcaverit, et
sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo
sanctificatus est, et spiriti gratiae contume-
liam fecerit? 30Scimus enim qui dixit: Mi-
hi vindicta, et ego retribuam. Et iterum:
Quia iudicabit Dominus populum suum.
31Horrendum est incidere in manus Dei viven-
tis. 32Rememoramini autem pristinos dies,
in quibus illuminati, magnum certamen su-
stinuistis passionum: 33et in altero quidem op-
probriis, et tribulationibus spectaculum fa-
cti: in altero autem socii taliter conversan-
tium effecti. 34Nam et vinctis compassi estis,
et rapinam bonorum vestrorum cum gau-
dio suscepistis, cognoscentes vos habere me-
liorem, et manentem substantiam. 35No-
lite itaque amittere confidentiam vestram,
quae magnam habet remunerationem. 36Pa-
tientia enim vobis necessaria est: ut volun-
tatem Dei facientes, reportetis promissivo-
nem. 37Adhuc enim modicum aliquantu-
lum, qui venturus est, veniet, et non tardabit.
38Iustus autem meus ex fide vivitque quod si sub-
traxerit se, non placebit animae meae. 39Nos
autem non sumus substractionis filii in per-
ditionem, sed fidei in acquisitionem animae.

Cap. XI

1Est autem fides sperandarum substan-
tia rerum, argumentum non apparen-
tium. 2In hac enim testimonium conse-
cuti sunt sense. 3Fide intelligimus aptata
esse saecula verbo Dei: ut ex invisibilibus
visibilia fierent. 4Fide plurimam hostiam
Abel, quam Cain, obtulit Deo, per quam te-


pagina successiva »