La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 1169


nostri Dei ornent in omnibus. 11Apparuit
enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus
hominibus, 12erudiens nos, ut abnegantes
impietatem, et saecularia desideria: sobrie,
et iuste, et pie vivamus hoc saeculo, 13expe-
ctantes beatam spem, et adventum gloriae
magni Dei, et Salvatoris nostri Iesu Chri-
sti: 14qui dedit semetipsum pro nobis, ut
nos redimeret ab omni iniquitate, et mun-
daret sibi populum acceptabilem, sectato-
rem bonorum operum. 15Haec loquere, et
exhortare, et argue cum omni imperio.
Nemo te contemnat.

Cap. III

1Admone illos principibus, et pote-
statibus subditos esse, dicto obedire,
ad omne opus bonum paratos esse: 2nemi-
nem blasphemare, non litigiosos esee, sed
modestos, omnem ostendentes mansue-
tudinem ad omnes homines. 3Eramus e-
nim aliquando et nos insipientes, incredu-
li, errantes, servientes desideriis, et volupta-
tibus variis, in malitia et invidia agentes,
odibiles, odientes invicem. 4Cum autem
benignitas, et humanitas apparuit Salva-
toris nostri Dei: 5non ex operibus iustitiae,
quae fecimus nos, sed secundum suam mi-
sericordiam salvos nos fecit per lavacrum
regenerationis, et renovationis Spiritus
sancti, 6quem effudit in nos abunde per Ie-
sum Christum Salvatorem nostrum: 7ut
iustificati gratia ipsius, heredes simus se-
cundum spem vitae aeternae. 8Fidelis sermo
est: et de his volo te confirmare: ut curent
bonis operibus praeesse qui credunt Deo.
Haec sunt bona, et utilia hominibus. 9Stul-
tas autem quaestiones, et genealogias, et
contentiones, et pugnas legis devita. Sunt
enim inutiles, et vanae. 10Haereticum homi-
nem post unam, et secundam correptionem
devita: 11sciens quia subversus est, qui eius-
modi est, et delinquit, cum sit proprio iu-
dicio condemnatus. 12Cum misero ad te
Artemam, aut Tychicum, festina ad me ve-
nire Nicopolim: ibi enim statui hiemare.
13Zenam legisperitum, et Apollo solicite
praemitte, ut nihil illis desit. 14Discant au-
tem et nostri bonis operibus praeesse ad
usus necessarios: ut non sint infructuosi.
15Salutant te qui mecum sunt omnes: salu-
ta eos, qui nos amant in fide. Gratia Dei
cum omnibus vobis. Amen.


pagina successiva »