
Caput Primum
1Paulus servus Dei, Aposto-
lus autem Iesu Christi se-
cundum fidem electorum
Dei, et agnitionem verita-
tis, quae secundum pieta-
tem est 2in spem vitae aeternae, quam promi-
sit qui non mentitur, Deus, ante tempora
saecularia: 3manifestavit autem temoribus
suis verbum suum in praedicatione, quae cre-
dita est mihi secundum praeceptum Salva-
toris
nostri Dei: 4Tito dilecto filio secun-
dum communem fidem, gratia, et pax a
Deo Patre, et Christo Iesu Salvatore nostro.
5Huius rei gratia reliqui te Cretae, ut ea, quae
desunt, corrigas, et constituas per civitates
presbyteros, sicut et ego disposui tibi. 6Si
quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios
habens fideles, non in accusatione luxuriae,
aut non subditos. 7Oportet enim episco-
pum sine crimine esse, sicut Dei dispensa-
torem: non superbum, non iracundum, non
vinolentum, non percussorem, non turpis
lucri cupidum: 8sed hospitalem, benignum,
sobrium, iustum, sanctum, continentem,
9amplectentem eum, qui secundum doctri-
nam est, fidelem sermonem: ut potens sit
exhortari in doctrina sana, et eos, qui con-
tradicunt, arguere. 10Sunt enim multi etiam
inobedientes, vaniloqui, et seductores: ma-
xime qui de circumcisione sunt: 11quos opor-
tet redargui: qui universas domos subver-
tunt, docentes quae non oportet, turpis
lucri gratia. 12Dixit quidam ex illis, pro-
prius ipsorum propheta: Cretenses sem-
per mendaces, malae bestiae, ventris pigri.
13Testimonium hoc verum est. Quam ob
causam increpa illos dure, ut sani sint in
fide, 14non intendentes Iudaicis fabulis, et
mandatis hominum, aversantium se a ve-
ritate. 15Omnia munda mundis: coinqui-
natis autem, et infidelibus nihil est mun-
dum, sed inquinatae sunt eorum et mens,
et conscientia. 16Confitentur se nosse Deum,
factis autem negant: cum sint
abominati,
et incredibiles, et ad omne opus bonum
reprobi.
Cap. II
1
Tu autem loquere quae decent sanam
doctrinam: 2Senes ut sobrii sint, pu-
dici, prudentes, sani in fide, in dilectio-
ne, in patientia: 3Anus similiter in habi-
tu sancto, non criminatrices, non mul-
to vino servientes, bene docentes: 4ut pru-
dentiam doceant adolescentulas, ut viros
suos ament, filios suos diligant, 5pruden-
tes, benignas, subditas viris suis, ut non
blasphemetur verbum Dei: 6Iuvenes si-
militer hortare ut sobrii sint. 7In omni-
bus teipsum praebe exemplum bonorum
operum, in doctrina, in integritate, in
gravitate, 8verbum sanum, irreprehen-
sibile: ut is, qui ex adverso est, verea-
tur, nihil habens malum dicere de no-
bis: 9Servos dominis suis subditos esse, in
omnibus placentes, non contradicentes,
10non fraudantes, sed in omnibus fidem bo-
nam ostendentes: ut doctrinam Salvatoris
pagina successiva »