La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Apparati iconografici - vignette » Biblia Vulgata (1592) - p. 115


erit celeberrimus, et vocabitur sanctus: af-
fligetisque animas vestras in eo, et offeretis
holacaustum Domino. 28Omne opus ser-
vile non facietis in tempore diei huius: quia
dies propitiationis est, ut propitietur vobis
Dominus Deus vester. 29Omnis anima, quae
afflicta non fuerit die hac, peribit de popu-
lis suis: 30et quae operis quippiam fecerit, de-
lebo eam de populo suo: 31Nihil ergo ope-
ris facietis in eo: legitimum sempiternum
erit vobis in cunctis generationibus, et ha-
bitationibus vestris. 32Sabbatum requietio-
nis est, et affligetis animas vestras die nono
mensis: A vespera usque ad vesperam ce-
lebrabitis sabbata vestra. 33Et locutus est
Dominus ad Moysen, dicens: 34Loquere filiis
Israel: A quintodecimo die mensis huius
septimi, erunt feriae tabernaculorum septem
diebus Domino. 35Dies primus vocabitur ce-
leberrimus atque sanctissimus: omne opus
servile non facietis in eo. 36Et septem die-
bus offeretis holocausta Domino. Dies quo-
que octavus erit celeberrimus atque san-
ctissimus et offeretis holocaustum Domi-
no: est enim coetus atque collectae: omne
opus servile non facietis in eo. 37Hae sunt fe-
riae Domini, quas vocabitis celeberrimas
atque sanctissimas, offeretisque in eis oblatio-
nes Domino holocausta et libamenta iuxta
ritum uniuscuiusque diei: 38exceptis sabba-
tis Domini, donisque vestris, et quae offeretis
ex voto, vel quae sponte tribuetis Domino.
39A quinodecimo ergo die mensis septimi,
quando congregaveritis omnes fructus ter-
rae vestrae, celebrabitis ferias Domini septem
diebus. Die primo et die octavo erit sabba-
tum, id est requies. 40Sumetisque vobis die pri-
mo fructus arboris pulcherrimae, spatulasque
palmarum, et ramos ligni densarum fron-
dium, et salices de torrente, et laetabimini
coram Domino Deo vestro. 41Celebrabitisque
sollemnitatem eius septem diebus per an-
num legitimum sempiternum erit in gene-
rationibus vestris. Mense septimo festa ce-
lebrabitis, 42habitabitis in umbraculis se-
ptem diebus. Omnis, qui de genere est Israel,
manebit in tabernaculis: 43ut discant posteri
vestri quod in tabernaculis habitare fece-
rim filios Israel, cum educerem eos de Ter-
ra Aegypti. Ego Dominus Deus vester. 44Lo-
cutusque est Moyses super sollemnitatibus
Domini ad filios Israel.

Cap. XXIIII

1Et locutus est Dominus ad Moysen,
dicens: 2Praecipe filiis Israel, ut afferant
tibi oleum de olivis purissimum, ac luci-
dum, ad concinnandas lucernas iugiter,
3extra velum testimonii in tabernaculo foe-
deris. Ponetque eas Aaron a vespere usque
ad mane coram Domino, cultu rituque per-
petuo in generationibus vestris. 4Super cam-
delabrum mundissimum ponentur semper
in conspectu Domini. 5Accipies quoque si-
milam, et coques ex ea duodecim panes,
qui singuli habebunt duas decimas: 6quorum
senos altrinsecus super mensam purissimam
coram Domino statues; 7et pones super eos
thus lucidissimum, ut sit panis in monimen
tum oblationis Domini. 8Per singula sab-
bata mutabuntur coram Domino suscepti
a filiis Israel foedere sempiterno: 9eruntque
Aaron et filiorum eius, ut comedant eos in
loco sancto: quia Sanctum sanctorum est de
sacrificiis Domini iure perpetuo. 10Ecce
autem egressus filius mulieris Israelitidis,
quem pepererat de viro Aegyptio inter fi-
lios Israel, iurgatus est in castris cum viro
Israelita. 11Cumque blasphemasset nomen, et
maledixisset ei, adductus est ad Moysen:
(Vocabatur autem mater eius Salumith,
filia Dabri de tribu Dan.) 12Miseruntque cum
in carcerem, donec nossent quid iuberet
Dominos. 13Qui locutus est ad Moysen,
14dicens: Educ blasphemum extra castra, et
ponant omnes qui audierunt, manus suas
super caput eius, et lapidet eum populus
universus. 15Et ad filios Israel loqueris: Ho-
mo, qui maledixerit Deo suo, portabit pec-
catu suum: 16et qui blasphemaverit nomen
Domini, morte moriatur: lapidibus oppri-
met eum omnis multitudo, sive ille civis,
sive peregrinus fuerit. Qui blasphemaverit
nomen Domini, morte moriatur. 17Qui per-


pagina successiva »