La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metamorphoses » Biblia Vulgata (1592) - p. 116


cusserit, et occiderit hominem, morte mo-
riatur. 18Qui percusserit animal, reddet vica-
rium, id est, animam pro anima. 19Qui irro-
gaverit maculam cuilibet civium suorum:
sicut fecit, sic fiet ei: 20fracturam pro fractu-
ra, oculum pro oculo, dentem pro dente re-
stituet. Qualem inflixerit maculam, talem
sustinere cogetur. 21Qui percusserit iumen-
tum, reddet aliud. Qui percusserit hominem,
punietur. 22Aequum iudicium sit inter vos,
sive peregrinus, sive civis peccaverit: quia
ego sum Dominus Deus vester. 23Locutusque
est Moyses ad filios Israel: et eduxerunt
eum, qui blasphemaverat, extra castra, ac
lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii
Israel sicut praeceperat Dominus Moysi.

Cap. XXV

1Locutusque est Dominus ad Moysen
in monte Sinai, dicens: 2Loquere filiis
Israel, et dices ad eos: Quando ingressi fue-
ritis terram quam ego dabo vobis, sabbati-
zes sabbatum Domino. 3Sex annis feres
agrum tuum, et sex annis putabis vineam
tuam, colligesque fructus eius: 4septimo autem
anno sabbatum erit terrae, requietionis Do-
mini: agrum non seres, et vineam non putabis.
5Quae sponte gignet humus, non me-
tes: et uvas primitiarum tuarum non colli-
ges quasi vindemiam: annus enim requietio-
nis terrae est: 6sed erunt vobis in cibum, tibi
et servo tuo, ancillae et mercenario tuo, et
advenae qui peregrinantur apud te: 7iumen-
tis tuis et pecoribus omnia quae nascuntur,
praebebunt cibum. 8Numerabis quoque ti-
bi septem hebdomadas annorum, id est, se-
pties septem, quae simul faciunt annos qua-
draginta novem: 9et clanges buccina mense
septimo, decima die mensis, propitiationis
tempore in universa terra vestra. 10Sanctifi-
cabisque annum quinquagesimum, et vocabis
remissionem cunctis habitatoribus terrae tuae:
ipse est enim iubileus. Revertetur homo ad
possessionem suam, et unusquisque rediet
ad familiam pristinam: 11quia iubileus est et
quinquagesimus annus. Non seretis neque
metetis sponte in agro nascentia, et primi-
tias vindemiae non colligetis, 12ob sanctifica-
tionem iubilei, sed statim oblata comede-
tis. 13Anno iubilei redient omnes ad posses-
siones suas. 14Quando vendes quippiam civi
tuo, vel emes ab eo, ne contristes fratrem
tuum, sed iuxta numerum annorum iubilei
emes ab eo, 15et iuxta suppurtationem frugum
vendet tibi. 16Quanto plures anni remanse-
rint post iubileum, tanto crescet et pretium:
et quanto minus temporis numeraveris, tan-
to minoris et emptio constabit tempus enim
frugum vendet tibi. 17Nolite affligere con-
tribules vestros, sed timeat unusquisque,
Deum suum, quia ego Dominus Deus vester.
18Facite praecepta mea, et iudicia custodite,
et implete ea: ut habitare possitis in terra,
absque ullo pavore, 19et gignat vobis humus
fructus suos, quibus vescamini usque ad sa-
turitatem, nullius impetum formidantes.
20Quod si dixeritis: Quid comedemus anno
septimo, si non severimus, neque collegeri-
mus fruges nostras? 21Dabo benedictionem
meam vobis anno sexto, et faciet fructus
trium annorum: 22seretisque anno octavo, et
comedetis veteres fruges usque ad nonum
annum: donec nova nascantur, edetis vete-
ra. 23Terra quoque non vendetur in perpe-
tuum: quia mea est, et vos advenae et coloni
mei estis. 24Unde cuncta regio possessionis
vestrae sub redemptionis conditione vende-
tur. 25Si attenuatus frater tuus vendiderit
possessiunculam suam, et voluerit propin-
quus eius, potest redimere quod ille vendi-
derat: 26sin autem non habuerit proximum,
et ipse pretium ad redimendum potuerit in-
venire: 27computabuntur fructus ex eo tem-
pore quo vendidit: et quod reliquum est,
reddet emptori, sicque recipiet possessionem
suam. 28Quod si non invenerit manus eius ut
reddat pretium: habebit emptor quod eme-
rat, usque ad annum iubileum. In ipso enim
omnis venditio redibit ad dominum, et ad
possessorem pristinum. 29Qui vendiderit
domum intra urbis muros, habebit licen-
tiam redimendi, donec unus impleatur an-
nus. 30Si non redemerit, et anni circulus fue-
rit evolutus, emptor possidebit eam, et po-


pagina successiva »