
tis, sed ut etiam pro illo patiamini:
30idem cer-
tamen habentes, quale et vidistis in me, et
nunc audistis de me.
Cap. II
1Si qua ergo consolatio in Christo, si quod
solatium charitatis, siqua societas spiritus,
siqua viscera miserationis: 2implete gaudium
meum ut idem sapiatis, eandem charitatem
habentes, unanimes, idipsum sentientes, 3nihil
per contentionem, neque per inanem gloriam:
sed in humilitate superiores sibi invicem ar-
bitrantes, 4non quae sua sunt singuli consi-
derantes, sed ea, quae aliorum. 5Hoc enim
sentite in vobis, quod et in Christo Iesu: 6qui
cum in forma
Dei esset, non rapinam arbitratus
est esse se aequalem Deo: 7sed semetipsum
exinanivit formam servi accipiens, in similitu-
dinem hominum factus, et habitu inventus ut
homo. 8Humiliavit semetipsum factus obe-
diens usque ad mortem, mortem autem cru-
cis. 9Propter quod et Deus exaltavit illum,
et donavit illi nomen, qupod est super om-
ne nomen: 10ut in nomine Iesu omne genu
flectatur caelestium, terrestrium, et infernorum,
11et omnis lingua confiteatur quia Dominus
Iesus Christus in gloria est Dei Patris. 12Ita-
que charissimi mei (sicut semper obedistis:)
non ut in praesentia mei tantum, sed multo
magis nunc in absentia mea, cum metu et
tremore vestram salutem operamini. 13Deus
est enim, qui operatur in vobis et velle, et
perficere pro bona voluntate. 14Omnia autem
facite sine murmurationibus, et haesitationi-
bus: 15ut sitis sine querela, et simplices filii
Dei, sine reprehensione in medio nationis
pravae, et perversae: inter quos lucetis sicut
luminaria in mundo, 16verbum vitae continentes
ad gloriam meam in die Christi, quia non in va-
cuum cucurri, neque in vacuum laboravi.
17Sed et si immolor supra sacrificium, et obse-
quium fidei vestrae, gaudeo, et congratulor
omnibus vobis. 18Idipsum autem et vos gau-
dete, et congratulamini mihi. 19Spero au-
tem in Domino Iesu, Timotheum me cito
mittere ad vos: ut et ego bono animo sim,
cognitis quae circa vos sunt. 20Neminem enim
habeo tam unanimem, qui sincera affectio-
ne pro vobis solicitus sit. 21Omnes enim quae
sua sunt quaerunt, non quae sunt Iesu Christi.
22Experimentum autem eius cognoscite, quia
sicut patri filius, mecum servivit in Evange-
lio. 23Hunc igitur spero me mittere ad vos,
mox ut videro quae circa me sunt. 24Confi-
do autem in Domino quoniam et ipse veniam
ad vos cito. 25Necessarium autem existima-
vi Epaphroditum fratrem,
et cooperatorem,
et commilitonem meum, vestrum autem apo-
stolum, et ministrum necessitatis meae, mitte-
re ad vos: 26quoniam quidem omnes vos de-
siderabat: et moestus erat, propterea quod
audieratis illum infirmatum. 27Nam et infir-
matus est usque ad mortem: sed Deus miser-
tus est eius: non solum autem eius, verum
etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam
haberem. 28Festinantius ego misi illum, ut
viso eo iterum gaudeatis, et ego sine tristi-
tia sim. 29Excipite itaque illum cum omni
gaudio in
Domino, et eiusmodi cum hono-
re habetote. 30Quoniam propter opus Chri-
sti usque ad mortem accessit, tradens ani-
mam suam ut impleret id, quod ex vobis
deerat erga meum obsequium.
Cap. III
1
De cetero fratres mei gaudete in Domi-
no. Eadem vobis scribere, mihi quidem
non pigrum, vobis autem necessarium. 2Vi-
dete canes, videte malos operarios, videte
concisionem. 3Nos enim sumus circumci-
sio, qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in
Christo Iesu, et non in carne fiduciam ha-
bentes, 4quamquam ego habeam confiden-
tiam et in carne. Si quis alius videtur confi-
dere in carne, ego magis, 5circumcisus octa-
vo die, ex genere Israel, de tribu Beniamin,
Hebraeus ex Hebraeis, secundum legem Pha-
risaeus, 6secundum aemulationem persequens
Ecclesiam Dei, secundum iustitiam, quae in
lege est, conversatus sine querela: 7Sed quae
mihi fuerunt lucra, haec arbitratus sum pro-
pter Christum detrimenta. 8Verumtamen
existimo omnia detrimentum esse propter
pagina successiva »