La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Informazioni sull'edizione » Biblia Vulgata (1592) - p. 1144



Caput Primum

1Paulus, et Timotheus servi
Iesu Christi, omnibus san-
ctis in Iesu Christo, qui sunt
Philippis, cum episcopis, et
diaconibus. 2Gratia vobis,
et pax a Deo Patre nostro, et Domino Iesu
Christo. 3Gratias ago Deo meo in omni
memoria vestri, 4semper in cunctis orationi-
bus meis pro omnibus vobis, cum gaudio de-
precationem faciens, 5super communicatione
vestra in Evangelio Christi a prima die us-
que nunc. 6Confidens hoc ipsum, quia qui
coepit in vobis opus bonum, perficiet usque
in diem Christi Iesu. 7Sicut est mihi iustum
hoc sentire pro omnibus vobis: eo quod
habeam vos in corde, et in vinculis meis, et
in defensione, et confirmatione Evangelii,
socios gaudii mei omnes vos esse. 8Testis
enim mihi est Deus, quomodo cupiam om-
nes vos in visceribus Iesu Christi. 9Et hoc
oro ut charitas vestra magis ac magis abun-
det in scientia, et in omni sensu: 10ut probe-
tis potiora, ut sitis sinceri, et sine offensa in
diem Christi, 11repleti fructu iustitiae per Ie-
sum Christum, in gloriam et laudem Dei.
12Scire autem vos volo fratres, quia quae cir-
ca me sunt, magis ad profectum venerunt
Evangelii: 13ita ut vincula mea manifesta fie-
rent in Christo in omni praetorio, et in ce-
teris omnibus, 14et plures e fratribus in Do-
mino confidentes vinculis meis, abundan-
tius auderent sine timore verbum Dei loqui.
15Quidam quidem et propter invidiam,
et contentionem: quidam autem et pro-
pter bonam voluntatem Christum praedi-
cant: 16quidam ex charitate: scientes quo-
niam in defensionem Evangelii positus
sum. 17Quidam autem ex contentione
Christum annunciant non sincere, existi-
mantes pressuram se suscitare vinculis meis.
18Quid enim? Dum omni modo sive per oc-
casionem, sive per veritatem Christus an-
nuncietur: et in hoc gaudeo, sed et gau-
debo. 19Scio enim quia hoc mihi prove-
niet ad salutem, per vestram orationem, et
subministrationem Spiritus Iesu Christi 20se-
cundum expectationem, et spem meam,
quia in nullo confundar: sed in omni fidu-
cia sicut semper, et nunc magnificabitur
Christus in corpore meo, sive per vitam,
sive per mortem. 21Mihi enim vivere Chri-
stus est, et mori lucrum. 22Quod si vivere
in carne, hic mihi fructus est operis est, et
quid eligam ignoro. 23Coarctor autem e
duobus: desiderium habens dissolvi, et es-
se cum Christo, multo magis melius: 24per-
manere autem in carne, necessarium pro-
pter vos. 25Et hoc confidens scio quia ma-
nebo, et permanebo omnibus vobis ad
profectum vestrum, et gaudium fidei: 26ut
gratulatio vestra abundet in Christo Iesu
in me, per meum adventum iterum ad vos.
27Tantum digne Evangelio Christi conversa-
mini: ut sive cum venero, et videro vos, si-
ve absens audiam de vobis quia statis in uno
spiritu unanimes, collaborantes fidei Evan-
gelii: 28et in nullo terreamini ab adversariis:
quae illis est causa perditionis, vobis autem
salutis, et hoc a Deo: 29quia vobis donatum
est pro Christo, non solum ut in eum creda-


pagina successiva »