
autem per repromissionem donavit Deus.
19Quid igitur lex? Propter transgressiones
posita est donec veniret semen, cui promi-
serat, ordinata per angelos in manu media-
toris. 20Mediator autem unius non est: Deus
autem unus est. 21Lex ergo adversus pro-
missa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quae
posset vivificare, vere ex lege esset iustitia.
22Sed conclusit scriptura omnia sub peccato,
ut promissio ex fide Iesu Christi daretur cre-
dentibus. 23Prius autem quam veniret fides,
sub lege custodiebamur conclusi in eam fi-
dem, quae revelanda erat. 24Itaque lex pae-
dagogus noster fuit in Christo, ut ex fide
iustificemur. 25At ubi venit fides, iam non
sumus sub paedagogo. 26Omnes enim filii
Dei estis per fidem, quae est in Christo Iesu.
27Quicumque enim in Christo baptizati estis,
Christum induistis. 28Non est Iudaeus, neque
Graecus: non est servus, neque
liber: non est
masculus, neque femina. Omnes enim vos
unum estis in Christo Iesu. 29Si autem vos
Christi: ergo semen Abrahae estis, secun-
dum promissionem heredes.
Cap. IIII
1Dico autem: Quanto tempore heres
parvulus est, nihil differt a servo, cum
sit dominus omnium: 2sed sub tutoribus, et
actoribus est usque ad praefinitum tempus
a patre: 3ita et nos cum essemus parvuli, sub
elementis mundi eramus servientes. 4At ubi
venit plenitudo temporis, misit Deus Filium
suum factum ex muliere, factum sub lege,
5ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut ado-
ptionem filiorum reciperemus. 6Quoniam
autem estis filii, misit Deus Spiritum filii sui
in corda vestra clamantem: Abba, Pater.
7Itaque iam non est servus, sed filius: Quod
si filius: et heres per Deum. 8Sed tunc qui-
dem ignorantes Deum, iis, qui natura non
sunt dii, serviebatis. 9Nunc autem cum co-
gnoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo:
quomodo convertimini iterum ad infirma,
et egena elementa, quibus denuo servire
vultis? 10Dies observatis, et menses, et tempo-
ra, et annos. 11Timeo vos, ne forte sine causa
laboraverim in vobis. 12Estote sicut ego, quia
et ego sicut vos: fratres obsecro vos: Nihil
me laesistis. 13Scitis autem quia per infirmitatem
carnis evangelizavi vobis iampridem: et
tentationem vestram in carne mea 14non spre-
vistis, neque respuistis: sed sicut Angelum
Dei excepistis me, sicut Christum Iesum. 15Ubi
est ergo beatitudo vestra? Testimonium enim
perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos ve-
stros eruissetis, et dedissetis mihi. 16Ergo ini-
micus vobis factus sum, verum dicens vobis?
17Aemulantur vos non bene: sed excludere
vos volunt, ut illos aemulemini. 18Bonum au-
tem aemulamini in bono semper: et non tan-
tum cum praesens sum apud vos. 19Filioli mei,
quos iterum parturio, donec formetur Chri-
stus in vobis. 20Vellem autem esse apud vos
modo, et mutare vocem meam: quoniam
confundor in vobis. 21Dicite mihi qui sub
lege vultis esse: legem non legistis? 22Scriptum
est enim: Quoniam Abraham duos filios
habuit: unum de ancilla, et unum de libera.
23Sed qui de ancilla, secundum carnem na-
tus est: qui autem de libera, per repromis-
sionem: 24quae sunt per allegoriam dicta. Haec
enim sunt duo testamenta. Unum quidem
in monte Sina, in servitutem generans: quae
est Agar: 25Sina enim mons est in Arabia,
qui coniunctus est ei, quae nunc est Ierusalem,
et servit cum filiis suis. 26Illa autem, quae sursum
est Ierusalem, libera est, quae est mater nostra.
27Scriptum est enim:
Laetare sterilis, quae non
paris: erumpe, et clama, quae non parturis:
quia multi filii desertae, magis quam eius,
quae habet virum. 28Nos autem fratres secun-
dum Isaac promissionis filii sumus. 29Sed quo-
modo tunc is, qui secundum carnem natus
fuerat, persequebatur eum, qui secundum
spiritum: ita et nunc. 30Sed quid dicit Scri-
ptura? Eiice ancillam, et filium eius: non enim
heres erit filius ancillae cum filio liberae. 31Ita-
que, fratres, non sumus ancillae filii, sed li-
berae: qua libertate Christus non liberavit.
Cap. V
1State, et nolite iterum iugo servitutis
contineri. 2Ecce ego Paulus dico vobis:
pagina successiva »