La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Hilarius Pictaviensis » Biblia Vulgata (1592) - p. 1135


mus in Iesu Christo, ut nos in servitute, redi-
gerent. 5Quibus neque ad horam cessimus
subiectione, ut veritas Evangelii permaneat
apud vos: 6ab iis autem, qui videbantur es-
se aliquid, (quales aliquando fuerint, nihil
mea interest. Deus personam hominis non ac-
cipit) mihi enim qui videbantur esse aliquid,
nihil contulerunt. 7Sed econtra cum vidis-
sent quod creditum est mihi Evangelium praepu-
tii, sicut et Petro circumcisionis: 8(qui enim
operatus est Petro in Apostolatum circum-
cisionis, operatus est et mihi inter Gentes) 9et
cum cognovissent gratiam, quae data est mihi,
Iacobus, et Cephas, et Ioannes, qui videban-
tur columnae esse, dextras dederunt mihi, et Bar-
nabae societatis: ut nos in Gentes, ipsi autem in
circumcisionem: 10tantum ut pauperum memo-
res essemus, quod etiam solicitus fui hoc ip-
sum facere. 11Cum autem venisset Cephas An-
tiochiam: in faciem ei restiti, quia reprehensi-
bilis erat. 12Prius enim quam venirent quidam
a Iacobo, cum Gentibus edebat: cum autem
venissent, subtrahebat, et segregabat se ti-
mens eos, qui ex circumcisione erant. 13Et simu-
lationi eius consenserunt ceteri Iudaei, ita ut
et Barnabas duceretur ab eis in illa simu-
lationem. 14Sed cum vidissem quod non recte
ambularent ad veritatem Evangelii, dixi Ce-
phae coram omnibus: Si tu, cum Iudaeus sis,
gentiliter vivis, et non Iudaice: quomodo
Gentes cogis Iudaizare? 15Nos natura Iu-
daei, et non ex Gentibus peccatores. 16Scientes
autem quod non iustificatur homo ex operi-
bus legis, nisi per fidem Iesu Christum: et nos
in Christo Iesu credimus, ut iustificemur ex
fide Christi, et non ex operibus legis: pro-
pter quod ex operibus legis nin iustificaba-
tur omnis caro. 17Quod si quaerentes iustifi-
cari in Christo, inventi sumus et ipsi pecca-
tores, numquid Christus peccati minister
est? Absit. 18Si enim quae destruxi, iterum haec
aedifico: praevaricatorem me constituo. 19Ego
enim per legem, legi mortuus sum, ut Deo
vivam: Christo confixus sum cruci. 20Vivo
autem, iam non ego: vivit vero in me Chri-
stus. Quod autem nunc vivo in carne: in fi-
de vivo filii Dei, qui dilexit me, et tradidit
semetipsum pro me. 21Non abiicio gra-
tiam Dei. Si enim per legem iustitia, ergo
gratis Christus mortuus est.

Cap. III

1O Insensati Galatae, quis vos fascinavit
non obedire veritati, ante quorum oculos
Iesus Christus praescriptus est, in vobis cru-
cifixus? 2Hoc solum a vobis volo discere: Ex
operibus legis Spiritum accepistis, an ex audi-
tu fidei? 3Sic stulti estis, ut cum spiritu coe-
peritis, nunc carne consummemini? 4Tanta
passi estis sine causa? si tamen sine causa.
5Qui ergo tribuit vobis Spiritum, et operatur
virtutes in vobis: ex operibus legis, an ex
auditu fidei? 6Sicut scriptum est: Abraham
credidit Deo, et reputatum est illi ad iustitiam.
7Cognoscite ergo quia qui ex fide sunt, ii
sunt filii Abrahae. 8Providens autem Scriptu-
ra quia ex fide iustificat Gentes Deus, prae-
nunciavit Abrahae: Quia benedicentur in te
omnes Gentes. 9Igitur qui ex fide sunt, bene-
dicentur cum fideli Abraham. 10Quicumque enim
ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt.
Scriptum est enim: Maledictus omnis, qui
non permanserit in omnibus, quae scripta
sunt in Libro legis ut faciat ea. 11Quoniam au-
tem in lege nemo iustificatur apud Deum,
manifestum est: quia iustus ex fide vivit.
12Lex autem non est ex fide, sed, Qui fecerit
ea, vivet in illis. 13Christus nos redemit de
maledicto legis, factus pro nobis male-
dictum: quia scriptum est: Maledictus omnis
qui pendet in ligno: 14ut in Gentibus bene-
dictio Abrahae fieret in Christo Iesu, ut pol-
licitationem Spiritus accipiamus per fidem.
15Fratres (secundum hominem dico) tamen
hominis confirmatum testamentum nemo
spernit, aut superordinat. 16Abrahae dictae
sunt promissiones, et semini eius. Non di-
cit: Et seminibus, quasi in multis: sed quasi
in uno: Et semini tuo, qui est Christus.
17Hoc autem dico, testamentum confirmatum
a Deo: quae post quadringentos et triginta
annos facta est Lex, non irritum facit ad eva-
cuandam promissionem. 18Nam si ex lege
hereditas, iam non ex promissione. Abrahae


pagina successiva »