
Caput Primum
1Paulus Apostolus non ab
hominibus, neque per ho-
minem, sed per Iesum Chri-
stum, et Deum Patrem, qui
suscitavit eum a mortuis: 2et
qui mecum sunt omnes fratres, Ecclesiis Ga-
latiae. 3Gratia vobis, et pax a Deo Patre, et
Domino nostro Iesu Christo, 4qui dedit
semetipsum pro peccatis nostris, ut eripe-
ret nos de praesenti saeculo
nequam, secu-
dum voluntatem Dei et Patris nostri, 5cui
est gloria in saecula saeculorum: Amen. 6Miror
quod sic tam cito transferimini ab eo, qui vos
vocavit in gratiam Christi in aliud Evangelium:
7quod non est aliud, nisi sunt aliqui, qui vos
conturbant, et volunt convertere Evange-
lium Christi. 8Sed licet nos, aut Angelus de
caelo evngelizet vobis praeterquam quod
evangelizavimus vobis, anathema sit. 9Si-
cut praediximus, et nunc iterum dico: Si quis
vobis
evangelizaverit praeter id, quod acce-
pistis, anathema sit. 10Modo enim hominibus
suadeo, an Deo? An quaero homonibus pla-
cere? Si adhuc hominibus placerem, Chri-
sti servus non essem. 11Notum enim vobis
facio, fratres, Evangelium, quod evangeliza-
tum est a me, quia non est secundum homi-
nem: 12neque enim ego ab homine accepi il-
lud, neque didici, sed per revelationem Iesu
Christi. 13Audistis enim conversationem
meam aliquando in Iudaismo: quoniam su-
pra modum persequebar Ecclesiam Dei, et ex-
pugnabam illam, 14et proficiebam in Iudaismo
supra multos coetaneos meos in genere
meo, abundantius aemulator existens pa-
ternarum mearum traditionum. 15Cum
autem placuit ei, qui me segregavit ex
utero matris meae, et vocavit per gratiam
suam, 16ut revelaret Filium suum in me, ut
evangelizarem illum in Gentibus: continuo
non acquievi carni et sanguini, 17neque ve-
ni Ierosolymam ad antecessores meos Apo-
stolos: sed abii in Arabiam: et iterum re-
versus sum Damascum: 18deinde post an-
nos tres veni Ierosolymam videre Petrum,
et mansi apud eum diebus quindecim: 19a-
lium autem Apostolorum vidi neminem, ni-
si Iacobum fratrem Domini. 20Quae autem
scribo vobis, ecce coram Deo quia non
mentior. 21Deinde veni in partes Syriae, et
Ciliciae. 22Eram autem ignotus facie Eccle-
siis Iudeae, quae erant in Christo: 23tantum au-
tem auditum habebant: Quoniam qui per-
sequebatur nos aliquando, nunc evangeli-
zat fidem, quam aliquando expugnabat:
24et in me clarificabant Deum.
Cap. II
1Deinde post annos quoattuordecim,
iterum ascendi Ierosolymam cum Bar-
naba, assumpto et Tito. 2Ascendi au-
tem secundum revelationem: et contuli
cum illi Evangelium, quod praedico in
Gentibus, seorsum autem iis, qui vide-
bantur aliquid esse: ne forte in vacuum cur-
rerem, aut cucurrissem. 3Sed neque Titus,
qui mecum erat, cum esset Gentilis, com-
pulsus est circumcidi: 4sed propter subin-
troductos falsos fratres, qui subintroierunt
explorare libertatem nostram, quam habe-
pagina successiva »