
Et si cognovimus secundum carnem Chri-
stum: sed nunc iam non novimus. 17Si qua
ergo in Christo nova creatura, vetera tran-
sierunt: ecce facta sunt omnia nova. 18Om-
nia autem ex Deo, qui nos reconciliavit sibi
per Christum: et dedit nobis ministerium
reconciliationis. 19Quoniam quidem Deus
erat in Christo mundum reconcilians sibi,
non reputans illis delicta ipsorum, et posuit
in nobis verbum reconciliationis. 20Pro
Christo ergo legatione fungimur, tamquam
Deo exhortante per nos. Obsecramus pro
Christo, reconciliamini Deo. 21Eum, qui
non noverat peccatum, pro nobis pecca-
tum fecit, ut nos efficeremur iustitia Dei
in
ipso.
Cap. VI
1Adiuvantes autem exhortamur ne
in vacuum gratiam Dei recipiatis. 2Ait
enim: Tempore accepto exaudivi te, et in
die salutis adiuvi te. Ecce nunc tempus
acceptabile, ecce nunc dies salutis. 3Nemini
dantes ullam offensionem, ut non vitupere-
tur ministerium nostrum: 4sed in omnibus
exhibeamus nosmetipsos sicut Dei mini-
stros in multa patientia, in tribulationibus,
in necessitatibus, in angustiis, 5in plagis, in
carceribus, in seditionibus, in laboribus, in
vigiliis, in ieiuniis, 6in castitate, in scientia,
in longanimitate, in suavitate, in Spiritu
sancto, in charitate non ficta, 7in verbo ve-
ritatis, in virtute Dei, per arma iustitiae a
dextris, et a sinistris, 8per gloriam, et igno-
bilitatem, per infamiam, et bonam famam:
ut seductores, et veraces, sicut qui ignoti, et
cogniti: 9quasi morientes, et ecce vivimus:
ut castigati, et non mortificati: 10quasi tristes,
semper autem gaudentes; sicut egentes, mul-
tos autem locupletantes: tamquam nihil ha-
bentes, et omnia possidentes.
11Os nostrum
patet ad vos o Corinthii, cor nostrum dila-
tatum est. 12Non angustiamini in nobis: an-
gustiamini autem in visceribus vestris: 13ean-
dem autem habentes remunerationem, tam-
quam filiis dico: dilatamini et vos. 14Nolite
iugum ducere cum infidelibus. Quae enim
participatio iustitiae cum iniquitate? Aut
quae societas luci ad tenebras? 15Quae autem
conventio Christi ad Belial? Aut quae pars
fideli cum infideli? 16Qui
autem consen-
sus templo Dei cum idolis? Vos enim estis
templum Dei vivi, sicut dicit Deus: Quo-
niam inhabitabo in illis, et inambulabo in-
ter eos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt
mihi populus. 17Propter quod exite de me-
dio eorum, et separamini, dicit Dominus,
et immundum ne tetigeritis: 18et ego recipiam
vos: et ero vobis in patrem, et vos eritis mi-
hi in filios, et filias, dicit Dominus omni-
potens.
Cap. VII
1Has ergo habentes promissiones cha-
rissimi, mundemus nos ab omni inqui-
namento carnis, et spiritus perficientes san-
ctificationem in timore Dei. 2Capite nos.
Neminem laesimus, neminem corrupimus,
neminem circumvenimus. 3Non ad con-
demnationem vestram dico. Praediximus
enim quod in cordibus nostris estis ad com-
moriendum, et ad convivendum. 4Mul-
ta mihi fiducia est apud vos, multa mihi glo-
riatio pro vobis, repletus sum consolatione,
superabundo gaudio
in omni tribulatione
nostra. 5Nam et cum venissemus Mace-
doniam, nullam requiem habuit caro no-
stra, sed omnem tribulationem passi sumus:
foris pugnae, intus timores. 6Sed qui con-
solatur humiles, consolatus est nos Deus in
adventu Titi. 7Non solum autem in adven-
tu eius, sed etiam in consolatione, qua con-
solatus est in vobis, referens nobis vestrum
desiderium, vestrum fletum, vestram aemu-
lationem pro me, ita ut magis gauderem.
8Quoniam etsi contristavi vos in epistola,
non me paenitet: etsi paeniteret, videns quod
epistola illa (etsi ad horam) vos contristavit;
9nunc gaudeo: non quia contristati estis, sed
quia contristati estis ad paenitentiam. Con-
tristati enim estis secundum Deum, ut in
nullo detrimentum patiamini ex nobis. 10Quae
enim secundum Deum tristitia est, paeniten-
tiam in salutem stabilem operatur: saeculi
pagina successiva »